56. Romanus imperator
ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam
et in ea parte, qua sita erat, arcem regni nomine Zamam statuit oppugnare,
ratus, id quod negotium poscebat, Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum
ibique proelium fore. At ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis
itineribus Metellum antevenit. Oppidanos hortatur, moenia defendant, additis
auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat,
firmissimum erat; praeterea pollicetur in tempore semet cum exercitu affore.
Ita compositis rebus in loca quam maxime occulta discedit, ac post paulo
cohortibus Siccam missum, frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, quod
oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat. Eo cum delectis
equitibus noctu pergit et iam egredientibus Romanis in porta pugnam facit,
simul magna voce Siccensis hortatur, uti cohortis ab tergo circumveniant:
fortunam illis praeclari facinoris casum dare; si id fecerint, postea sese in
regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos. Ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido
properavisset, profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent:
tanta mobilitate sese Numidae gerunt. Sed milites Iugurthini, paulisper ab rege
sustentati, postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt.
57. Marius ad Zamam
pervenit. Id oppidum, in campo situm, magis opere quam natura munitum erat,
nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum. Igitur Metellus pro
tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis
imperat, ubi quisque curaret. Deinde signo dato undique simul clamor ingens
oritur, neque ea res Numidas terret: infensi intentique sine tumultu manent,
proelium incipitur. Romani, pro ingenio
quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo
subfodere modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere. Contra ea
oppidani in proximos saxa voluere, sudis, pila, praeterea picem sulphure et
taeda mixtam ardentia mittere. Sed ne illos quidem, qui procul manserant, timor
animi satis muniverat; nam plerosque iacula tormentis aut manu emissa
vulnerabant, parique periculo, sed fama impari boni atque ignavi erant.
58. Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex improviso
castra hostium cum magna manu invadit; remissis qui in praesidio erant et omnia
magis quam proelium expectantibus portam irrumpit. At nostri repentino metu
perculsi sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugere, alii arma capere;
magna pars vulnerati aut occisi. Ceterum ex omni multitudine non amplius
quadraginta memores nominis Romani grege facto locum cepere paulo quam alii
editiorem, neque inde maxima vi depelli quiverunt, sed tela eminus missa
remittere, pauci in pluribus minus frustrari; sin Numidae propius accessissent,
ibi vero virtutem ostendere et eos maxima vi caedere, fundere atque fugare.
Interim Metellus cum acerrime rem gereret, clamorem hostilem a tergo accepit, dein
conuerso equo animadvertit fugam ad se versum fieri, quae res indicabat
popularis esse. Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C.
Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem
publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neve hostis
inultos abire sinat. Ille brevi mandata efficit. At Iugurtha munimento
castrorum impeditus, cum alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis
ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit. Metellus infecto
negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revertitur.
59. Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum
egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris
agitare iubet, portas et proxima loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad
oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. Interim Iugurtha ex occulto
repente nostros invadit: qui in proximo locati fuerant, paulisper territi
perturbantur, relicui cito subueniunt. Neque diutius Numidae resistere
quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu
facerent. Quibus illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein
cedere, sed adversis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem : ita
expeditis peditibus suis hostis paene victos dare.
60. Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. ubi
quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrime niti, neque alius in alio
magis quam in sese spem habere; pariterque oppidani agere: oppugnare aut parare
omnibus locis, avidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, clamor
permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri,
tela utrimque volare. Sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo
pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant. Eos, uti quaeque
Iugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos animadverteres; ac, sicuti
audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu
significare aut niti corporibus, et ea huc et illuc quasi vitabundi aut
iacientes tela agitare. Quod ubi Mario cognitum est - nam is in ea parte
curabat -, consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas
sine tumultu regis proelium visere. Ita illis studio suorum asstrictis repente
magna vi murum aggreditur. Et iam scalis egressi milites prope summa ceperant,
cum oppidani concurrunt; lapides ignem alia praeterea tela ingerunt. Nostri
primo resistere; deinde ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui
supersteterant afflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna
pars vulneribus confecti abeunt. Denique utrimque proelium nox diremit.
|