61. Metellus postquam videt frustra
inceptum neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco
pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus,
quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia
imponit. Ceterum exercitum in provinciam,
quae proxima est Numidiae, hiemandi gratia collocat. Neque id tempus ex aliorum
more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat,
insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat. Igitur
Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde vadibus datis clam de
Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maximam amicitiam maxima copia
fallendi erat, multis pollicitationibus aggreditur. Ac primo efficit, uti ad se
colloquendi gratia occultus veniat; deinde fide data, si Iugurtham vivum aut
necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia
concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido tum metuenti, ne, si
pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
62. Is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac
miserantem fortunas suas accedit, monet atque lacrimans obtestatur, uti
aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optime meritae provideat: omnibus
proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos occisos, regni
opes comminutas esse; satis saepe iam et virtutem militum et fortunam
temptatam; caveat, ne illo cunctante Numidae sibi consulant. His atque talibus
aliis ad deditionem regis animum impellit. mittuntur ad imperatorem legati, qui
Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum
in illius fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis
accersi iubet; eorum et aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet. Ita more maiorum ex consili decreto per legatos
Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et
armorum aliquantum. Quae postquam sine mora facta sunt, iubet omnis perfugas vinctos adduci.
Eorum magna pars, uti iussum erat, adducti;
pauci, cum primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant.
Igitur Iugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, cum ipse ad
imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suum et ex mala
conscientia digna timere. Denique multis deibus per dubitationem consumptis,
cum modo taedio rerum adversarum omnia bello potiora duceret, interdum secum
ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque
praesidiis nequiquam perditis de integro bellum sumit. Et Romae senatus de provinciis
consultus Numidiam Metello decreverat.
|