63. Per idem tempus Uticae forte C.
Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex
dixerat: proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunam quam
saepissime experiretur; concta prospere eventura. At illum iam antea consulatus
ingens cupido exagitabat, ad quem capiendum praeter vetustatem familiae alia
omnia abunde erant: industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli
ingens domi modicus, libidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus.
Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens
fuit, stipendiis faciendis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese
exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo, ubi
primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus
facile factis notus per omnis tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium,
post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut
ampliore quam gerebat dignus haberetur. Tamen is ad id locorum talis
vir - nam postea ambitione praeceps datus est - consulatum appetere non
audebat. Etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per
manus tradebat. Novos nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin
indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur.
64. Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt,
quo cupido animi hortabatur, ab Metello petendi gratia missionem rogat. Cui
quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat
contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. Itaque primum
commotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere, ne
tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus
cupienda esse, debere illi res suas satis placere; postremo caveret id petere a
populo Romano, quod illi iure negaretur. Postquam haec atque alia talia dixit
neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia
publica, facturum sese quae peteret. Ac postea saepius eadem postulanti fertur
dixisse, ne festinaret abire: satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum.
Is eo tempore contubernio patris ibidem militabat. Annos natus circiter
viginti. Quae res Marium cum pro honore, quem affectabat, tum contra Metellum
vehementer accenderat. Ita cupidine atque ira, pessimis consultoribus,
grassari; neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret;
milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam antea habere; apud
negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose simul et magnifice
de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus
Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis
et regiae superbiae imperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora
videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris corruperant et animo cupienti
nihil satis festinatur.
65. Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine
Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum
heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta.
Cui Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae
causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum modo
foret, quos populus Romanus reges appellavisset; praesidium, quod contumeliosum
in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur. Hunc Marius
anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo
auxilio poenas petat. Hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione
extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Iugurtha
captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature
posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret. Itaque et illum et
equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes
impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant,
Marium imperatorem poscant. Sic illi a multis mortalibus honestissima
suffragatione consulatus petebatur. Simul ea tempestate plebs nobilitate fusa
per legem Mamiliam novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.
|