66. Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum
incipit, cum magna cura parare omnia, festinare: cogere exercitum; civitatis,
quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia affectare; communire
suos locos, arma tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut
commercari; servitia Romanorum allicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant,
pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare.
Igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium
imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes
civitatis inter se coniurant. Nam vulgus, uti plerumque solet et maxime
Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum
rerum, quieti et otio adversum. Dein compositis inter se rebus in diem tertium
constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam
magis quam formidinem ostentabat. Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque
militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos
suas inuitant. Eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant, postea
milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur.
Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum
incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis
placebant.
67. Romani milites, improviso metu incerti ignarique, quid
potissimum facerent, trepidare. Arce oppidi, ubi signa et scuta erant,
praesidium hostium, portae ante clausae fuga prohibebant; ad hoc mulieres
puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim
mittere. Ita neque caveri anceps malum neque a fortissimis infirmissimo generi
resisti posse: iuxta boni malique, strenui et inbelles inulti obtruncari. In ea tanta asperitate
saevissimis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex
omnibus Italicis intactus profugit. Id
misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus,
nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus
intestabilisque videtur.
68. Metellus postquam
de rebus Vagae actis comperit, paulisper maestus ex conspectu abit. Deinde ubi ira et
aegritudo permixta sunt, cum maxima cura ultum ire iniurias festinat. legionem,
cum qua hiemabat, et quam plurimos potest Numidas equites pariter cum occasu
solis expeditos educit et postera die circiter hora tertia pervenit in quandam
planitiem locis paulo superioribus circumventam. Ibi milites fessos itineris
magnitudine et iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille
passuum abesse, decere illos relicuum laborem aequo animo pati, dum pro civibus
suis, viris fortissimis atque miserrimis, poenas caperent; praeterea praedam
benigne ostentat. Sic animis eorum arrectis equites in primo late, pedites quam
artissime ire et signa occultare iubet.
69. Vagenses ubi animum advertere ad
se versum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas
clausere; deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas
equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque repente signo dato alii vulgum
effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere: ira atque
praedae spes amplius quam lassitudo posse. Ita Vagenses biduum modo ex perfidia
laetati; civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit. Turpilius,
quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a
Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque
capite poenas soluit; nam is civis ex Latio erat.
|