70. Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha
deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et [ipse] eum
suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque
fatigare animum. Denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam,
hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui
plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat,
quae Iugurthae fesso aut maioribus asstricto superaverant; ex quo illi gloria
opesque inventae. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur; cetera,
uti res posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus,
quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus
vastaretur. Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit
metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore
soci anxius, ne omisso vetere consilio novum quaereret, litteras ad eum per
homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari
deos, per quos iuravisset, monere, ne praemia Metelli in pestem conuerteret:
Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo
agitari; proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.
71. Sed cum eae litterae allatae, forte Nabdalsa exercito
corpore fessus in lecto quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura,
deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit. Erat ei Numida quidam negotiorum
curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissimi particeps. Qui
postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio
suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in
puluino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad
regem pergit. Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et
rem omnem, uti acta erat, [ex perfugis] cognovit, primo indicem persequi
conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia accedit; dicit,
quae ipse paravisset facere, perfidia clientis sui praeventa; lacrimans
obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere
suspectum sese haberet.
72. Ad ea rex, aliter
atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare
aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram
oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oreretur. Neque post id locorum
Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque mortali cuiquam aut
tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et
omni strepitu pavescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu
requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere: ita
formidine quasi vecordia exagitari.
|