73. Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio
patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat
festinatque. Marium fatigantem de profectione, simul et inuitum et offensum sibi parum
idoneum ratus, domum dimittit. Et Romae plebes litteris, qua de Metello ac
Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant. Imperatori
nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse; at illi alteri generis
humilitas favorem addiderat. Ceterum in
utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata. Praeterea
seditiosi magistratus vulgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis
arcessere, Mari virtutem in maius celebrare. Denique plebes sic accensa, uti
opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant.
relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem
ducerent. Ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini
consulatus mandatur. Et postea populus a tribuno plebis T. Manlio Mancino
rogatus, quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. Sed paulo ...
Decreverat: ea res frustra fuit.
|