74. Eodem tempore
Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine pars
ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine
administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum
duceret, varius incertusque agitabat. Neque illi res neque consilium aut
quisquam hominum satis placebat: itinera praefectosque in dies mutare; modo
adversum hostis, interdum in solitudines pergere; saepe in fuga ac post paulo
in armis spem habere; dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet: ita
quocumque intenderat, res adversae erant. Sed inter eas moras repente sese
Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha pro tempore parati
instructique, dein proelium incipitur. Qua
in parte rex pugnae affuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites
primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum [et] aliquanto
numero, hostium paucorum potiti; nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis
pedes quam arma tuta sunt.
75. Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens
cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in
oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus
pueritiae cultus erat. Quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter
Thalam flumenque proximum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta
esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis
asperitates superuadere ac naturam etiam vincere aggreditur. Igitur omnia
iumenta sarcinis levari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et
alia aquae idonea portari. Praeterea conquirit ex agris quam plurimum potest
domiti pecoris eoque imponit vasa cuiusque modi, sed pleraque lignea collecta ex
tuguriis Numidarum. Ad hoc finitimis imperat, que se post regis fugam Metello
dederant, quam plurimum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto
forent, praedicit; ipse ex flumine, quam proximam oppido aquam esse supra
diximus, iumenta onerat: eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. Deinde ubi
ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt,
tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis
superque foret. Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique
in nova deditione, officia intenderant. Ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque
res multum animis eorum addidit, nam rati sese dis immortalibus curae esse. Deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad
Thalam perveniunt. Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant,
magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri
facere.
76. Sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe
qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem
industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu
profugit. Neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus,
simulabat sese negoti gratia properare, ceterum proditionem timebat, quam
vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium et ex
opportunitate capi. At Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum
et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. Dein
duobus locis ex copia maxime idoneis vineas agere, [superque eas] aggerem
iacere et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari; contra
haec oppidani festinare, parare; prorsus ab utrisque nihil relicuum fieri.
Denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta
quam eo ventum erat, oppido modo potiti; praeda omnis ab perfugis corrupta. Ii
postquam murum arietibus feriri resque suas afflictas vident, aurum atque
argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam comportant. Ibi vino et epulis
onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt, et quas victi ab hostibus
poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.
|