77. Sed pariter cum
capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes, uti praesidium
praefectumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem nobilem factiosum, novis
rebus studere, adversum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent;
ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum socios fore. Nam Leptitani iam inde a principio belli Iugurthini ad
Bestiam consulem et postea Romam miserant amicitiam societatemque rogatum.
Deinde ubi ea impetrata, semper boni fidelesque mansere et cuncta a Bestia,
Albino Metelloque imperata nave fecerant. Itaque ab imperatore facile quae
petebant adepti. Emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.
78. Id oppidum ab Sidoniis conditum
est, quos accepimus profugos ob discordias civilis navibus in eos locos
venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, impares
magnitudine, pari natura; quorum proxima terrae praealta sunt, cetera uti fors
tulit alta alia, alia in tempestate vadosa. Nam ubi mare magnum esse et saevire
ventis coepit. limum harenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies
locorum cum ventis simul mutatur. Syrtes ab tractu nominatae. Eius civitatis lingua modo
conuersa conubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica; quae eo facilius
retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. Inter illos et
frequentem Numidiam multi vastique loci erant.
|