79. Sed quoniam in eas regiones per
Leptitanorum negotia venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile
facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit. Qua
tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque
magni atque opulenti fuere. Ager in medio harenosus, una specie; neque flumen
neque mons erat, qui finis eorum discerneret. Quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam
utrimque legiones, item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros
aliquantum attriveret. veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur,
per indutias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur:
quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis
haberetur. Igitur
Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere,
Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi.
Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere. Nam
ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus harenam humo excitavit,
ea magna vi agitata ora oculosque implere solet: ita prospectu impedito morari
iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem
corruptam domi poenas metuont, criminari Carthaginiensis ante tempus domo
digressos, conturbare rem, denique omnia malle quam victi abire. Sed cum Poeni
aliam condicionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem
Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi
obruerentur, vel eadem condicione sese quem in locum vellent processuros. Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei
publicae condonavere: ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis
fratribus aras consecravere, aliique illis domi honores instituti. Nunc ad rem
redeo.
|