82. Imperator postquam de regum societate cognovit, non temere
neque, uti saepe iam victo Iugurtha consueverat, omnibus locis pugnandi copiam
facit. Ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius
esse ratus cognitis Mauris, quoniam is novos hostis accesserat, ex commodo
pugnam facere. Interim Roma per litteras certior fit provinciam Numidiam Mario
datam; nam consulem factum ante acceperat. Quibus rebus supra bonum aut
honestum perculsus neque lacrimas tenere neque moderari linguam, vir egregius
in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati. Quam rem alii in superbiam
vertebant, alii bonum ingenium contumelia accensum esse, multi quod iam parta
victoria ex manibus eriperetur. Nobis satis cognitum est illum magis honore
Mari quam iniuria sua excruciatum, neque tam anxie laturum fuisse, si adempta
provincia alii quam Mario traderetur.
83. Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae
videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit
postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiam
societatis amicitiaeque coniungendae, quae potior bello esset, et, quamquam
opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare. Omne bellum
sumi facile, ceterum aegerrime desinere; non in eiusdem potestate initium eius
et finem esse; incipere cuiuis etiam ignavo licere, deponi cum victores velint.
Proinde sibi
regnoque suo consuleret neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret.
Ad ea rex satis placide verba facit: sese
pacem cupere, sed Iugurthae fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret,
omnia conventura. Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille
probare partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisque
nuntiis tempus procedere, et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.
|