84. At Marius, ut supra diximus, cupientissima plebe
consul factus, postquam ei provinciam Numidiam popuIus iussit, antea iam infestus
nobilitati, tum vero multus atque ferox instare; singulos modo, modo universos
laedere; dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse, alia
praeterea magnifica pro se et illis dolentia. Interim quae bello opus erant,
prima habere: postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus
arcessere, praeterea ex Latio sociisque fortissimum quemque, plerosque
militiae, paucos fama cognitos, accire et ambiendo cogere homines emeritis
stipendiis secum proficisci. Neque illi senatus, quamquam adversus erat, de
ullo negotio abnuere audebat. Ceterum supplementum etiam laetus decreverat,
quia neque plebi militia volenti putabatur et Marius aut belli usum aut studia
vulgi amissurus. Sed ea res frustra sperata: tanta libido cum Mario eundi plerosque
invaserat. Sese quisque praeda locupletem fore, victorem domum rediturum, alia
huiusce modi animis trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius arrexerat.
Nam postquam omnibus quae postulaverat, decretis milites scribere vult,
hortandi causa simul et nobilitatem, uti consueverat, exagitandi contionem
populi advocavit. Deinde hoc modo disseruit:
85. "Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus
imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere: primo industrios supplices
modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. Sed mihi contra ea
videtur: nam quo pluris est universa res publica quam consulatus aut praetura,
eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. Neque me fallit,
quantum cum maximo vestro beneficio negoti sustineam. Bellum parare simul et
aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque
omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione,
Quirites, asperius est. Ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum
fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec
praesidio assunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et
innocentia tutari; nam alia infirma sunt. Et illud intellego, Quirites, omnium
ora in me conuersa esse, aequos bonosque favere - quippe mea bene facta rei
publicae procedunt - , nobilitatem locum invadendi quaerere. Quo mihi acrius
annitendum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint. Ita ad hoc
aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam. Quae
ante vestra beneficia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram, non
est consilium, Quirites. Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per
ambitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optimis artibus
egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vertit. bellum me gerere cum
Iugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrime tulit. Quaeso, reputate cum
animis vestris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad
hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum
imaginum et nullius stipendi: scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet,
festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui. Ita plerumque evenit,
ut, quem vos imperare iussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. Atque ego
scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum
militaria praecepta legere coeperint: praeposteri homines, nam gerere quam
fieri tempore posterius, re atque usu prius est. Comparate nunc, Quirites, cum
illorum superbia me hominem novum. Quae illi audire aut legere solent, eorum
partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici. Nunc vos existimate,
facta an dicta pluris sint. Contemnunt
novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur.
Quamquam ego naturam unam et communem omnium existimo, sed fortissimum quemque
generosissimum. Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an
illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis nisi sese liberos quam
optimos voluisse? quod si iure me despiciunt, faciant item maioribus suis,
quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. Inuident honori meo: ergo
invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum
cepi. Verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vestros honores
contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. Ne illi falsi sunt, qui
diversissimas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis. Atque
etiam, cum apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos
extollunt: eorum fortia facta memorando clariores sese putant. Quod contra est.
Nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. Et
profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona
neque mala eorum in occulto patitur. Huiusce rei ego inopiam fateor, Quirites,
verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. Nunc
videte, quam iniqui sint. Quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea
non concedunt, scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas
est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse. Equidem ego non
ignoro, si iam mihi respondere velint, abunde illis facundam et compositam
orationem fore. Sed in maximo vestro beneficio cum omnibus locis meque vosque
maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam
duceret. Nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest:
quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant. Sed
quoniam vestra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maximum negotium
imposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum paenitendum sit. Non possum
fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare,
at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea
cicatrices adverso corpore. Hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non
hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurimis laboribus et
periculis quaesivi. Non sunt composita verba mea: parui id facio. Ipsa se virtus satis
ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque
litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem
doctoribus nihil profuerant. At illa multo optima rei publicae doctus sum:
hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et
aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem
tolerare. His ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam, me
opulenter, neque gloriam meam, laborem illorum faciam. Hoc est utile, hoc
civile imperium. Namque cum tute per
mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum, non imperatorem
esse. Haec atque alia talia maiores vestri faciendo seque remque publicam
celebravere. Quis nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum aemulos
contemnit et omnis honores non ex merito, sed quasi debitos a vobis repetit.
Ceterum homines superbissimi procul errant. maiores eorum omnia quae licebat
illis reliquere: divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non
reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono neque accipitur. Sordidum
me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem
ullum neque pluris preti coquum quam vilicum habeo. Quae mihi libet confiteri,
Quirites. Nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias
mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae
quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse. Quin ergo, quod
iuvat, quod carum aestimant, id semper faciant: ament, potent; ubi
adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et
turpissimae parti corporis; sudorem, puluerem et alia talia relinquant nobis,
quibus illa epulis iucundiora sunt. verum non ita est. Nam ubi se flagitiis
dedecoravere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt. Ita iniustissime
luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt,
rei publicae innoxiae cladi sunt. Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non
illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. Primum omnium
de Numidia bonum habete animum, Quirites. Nam
quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis: avaritiam,
imperitiam atque superbiam. Deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule
magis strenuos quam felix. Nam magna pars
eius avaritia aut temeritate ducum attrita est. Quam ob rem vos, quibus
militaris aetas est, annitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam
ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. Egomet in agmine
[a]ut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque
in omnibus rebus iuxta geram. Et profecto dis iuvantibus omnia matura sunt:
victoria, praeda, laus. Quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei
publicae subvenire decebat. Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam
parens liberis, uti aeterni forent, optavit, magis uti boni honestique vitam exigerent.
Plura
dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde
dictum puto."
|