95. Ceterum, dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum
magno equitatu in castra venit, quos uti ex Latio et a sociis cogeret, Romae
relictus erat. Sed quoniam nos tanti viri res admonuit, idoneum visum est de natura
cultuque eius paucis dicere. Neque enim alio loco de Sullae rebus dicturi sumus
et L. Sisenna, optime et diligentissime omnium, qui eas res dixere, persecutus,
parum mihi libero ore locutus videtur. Igitur Sulla gentis patriciae nobilis
fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque
Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum,
sed gloriae cupidior; otio luxuriose esse, tamen ab negotiis numquam voluptas
remorata, nisi quod de uxore potuit honestius consuli; facundus, callidus et
amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum
rerum ac maxime pecuniae largitor. Atque
illi felicissimo omnium ante civilem victoriam numquam super industriam fortuna
fuit, multique dubitavere, fortior an felicior esset. Nam postea quae fecerit,
incertum habeo pudeat an pigeat magis disserere.
|