97. At Iugurtha, postquam oppidum
Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam amiserat,
ad Bocchum nuntios mittit: quam primum in Numidiam copias adduceret; proeli
faciendi tempus adesse. Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis
rationes trahere, rursus uti antea proximos eius donis corrupit, ipsique Mauro
pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris
suis finibus bellum compositum foret. Eo
praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham accedit. Ita amborum
exercitu coniuncto Marium, iam in hiberna proficiscentem, vix decima parte die
relicua invadunt, rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento fore
et, si vicissent, nullo impedimento, quia locorum scientes erant, contra
Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem fore. Igitur simul consul ex
multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, et prius quam
exercitus aut instrui aut sarcinas colligere, denique ante quam signum aut imperium
ullum accipere quivit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie neque ullo more
proeli sed cateruatim, uti quosque fors conglobaverat, in nostros incurrunt.
Qui omnes trepidi improviso metu ac tamen virtutis memores aut arma capiebant
aut capientis alios ab hostibus defensabant; pars equos escendere, obviam ire
hostibus; pugna latrocinio magis quam proelio similis fieri. Sine signis, sine
ordinibus equites peditesque permixti cedere alius, alius obtruncari, multi
contra adversos acerrime pugnantes ab tergo circumveniri; neque virtus neque
arma satis tegere, quia hostes numero plures et undique circumfusi erant.
Denique Romani veteres novique ... Et ob ea scientes belli, si quos locus aut
casus coniunxerat, orbis facere atque ita ab omnibus partibus simul tecti et
instructi hostium vim sustentabant.
|