98. Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut
magis quam antea demisso animo fuit, sed cum turma sua, quam ex fortissimis
magis quam familiarissimis paraverat, vagari passim ac modo laborantibus suis
succurrere, modo hostis, ubi confertissimi obstiterant, invadere; manu
consulere militibus, quoniam imperare conturbatis omnibus non poterat. Iamque
dies consumptus erat, cum tamen barbari nihil remittere atque, uti reges
praeceperant, noctem pro se rati acrius instare. Tum Marius ex copia rerum
consilium trahit atque, uti suis receptui locus esset, collis duos propinquos
inter se occupat, quorum in uno castris parum amplo fons aquae magnus erat,
alter usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps pauca munimenta
quaerebat. Ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare iubet, ipse
paulatim dispersos milites neque minus hostibus conturbatis in unum contrahit,
dein cunctos pleno gradu in collem subducit. Ita reges loci difficultate coacti
proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle
multitudine circumdato effusi consedere. Dein crebris ignibus factis plerumque
noctis barbari more suo laetari, exultare, strepere vocibus; et ipsi duces
feroces, quia non fugerant, pro victoribus agere. Sed ea cuncta Romanis ex
tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque hortamento erant.
99. Plurimum vero Marius imperitia hostium confirmatus
quam maximum silentium haberi iubet, ne signa quidem, uti per vigilias
solebant, canere. Deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo
ante somno captis, de improviso vigiles, item cohortium turmarum legionum
tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis
erumpere iubet. Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti,
neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut providere quicquam
poterant: ita cunctos strepitu clamore, nullo subueniente, nostris instantibus,
tumultu formidine [terrore] quasi vecordia ceperat. Denique omnes fusi
fugatique arma et signa militaria pleraque capta, pluresque eo proelio quam
omnibus superioribus interempti. Nam somno et metu insolito impedita fuga.
100. Dein Marius, uti coeperat, in hiberna pergit: nam
propter commeatum in oppidis maritimis agere decreverat; neque tamen victoria
socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato
agmine incedere. Sulla cum equitatu apud dextimos, in sinistra parte [A.] Manlius cum funditoribus
et sagittariis, praeterea cohortis Ligurum curabat. Primos et extremos cum
expeditis manipulis tribunos locaverat. Perfugae,
minime cari et regionum scientissimi, hostium iter explorabant. Simul consul
quasi nullo imposito omnia providere, apud omnis adesse, laudare et increpare
merentis. Ipse armatus intentusque, item milites cogebat. Neque secus atque
iter facere, castra munire, excubitum in porta cohortis ex legionibus, pro
castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis
locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum quae imperavisset,
quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus esset. Et sane
Marius illoque aliisque temporibus Iugurthini belli pudore magis quam malo
exercitum coercebat. Quod multi per ambitionem fieri aiebant: [quod] a pueritia
consuetam duritiam et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisse;
nisi tamen res publica pariter atque saevissimo imperio bene atque decore gesta.
101. Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta
undique simul speculatores citi sese ostendunt, qua re hostis adesse
intellegitur. Sed quia diversi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem
significabant, consul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo ordine
commutato adversum omnia paratus ibidem opperitur. Ita Iugurtham spes
frustrata, qui copias in quattuor partis distribuerat, ratus ex omnibus aeque
aliquos ab tergo hostibus venturos. Interim Sulla, quem primum hostes
attigerant, cohortatus suos turmatim et quam maxime confertis equis ipse
aliique Mauros invadunt, ceteri in loco manentes ab iaculis eminus emissis
corpora tegere et, si qui in manus venerant, obtruncare. Dum eo modo equites
proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux, filius eius, adduxerat neque in
priore pugna, in itinere morati, affuerant, postremam Romanorum aciem invadunt.
Tum Marius apud primos agebat, quod ibi Iugurtha cum plurimis erat. Dein Numida
cognito Bocchi adventu clam cum paucis ad pedites conuertit. Ibi Latine - nam
apud Numantiam loqui didicerat - exclamat nostros frustra pugnare, paulo ante
Marium sua manu interfectum, simul gladium sanguine oblitum ostentans, quem in
pugna satis impigre occiso pedite nostro cruentaverat. Quod ubi milites
accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari
animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere. Iamque paulum a fuga
aberant, cum Sulla profligatis iis, quos adversum ierat, rediens ab latere
Mauris incurrit. Bocchus statim avertitur. At Iugurtha, dum sustentare suos et
prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra
sinistraque omnibus occisis solus inter tela hostium vitabundus erumpit. Atque interim Marius
fugatis equitibus accurrit auxilio suis, quos pelli iam acceperat. Denique
hostes iam undique fusi. Tum spectaculum horribile in campis patentibus: sequi
fugere, occidi capi; equi atque viri afflicti, ac multi vulneribus acceptis
neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere; postremo
omnia, qua visus erat, constrata telis armis cadaveribus, et inter ea humus
infecta sanguine.
|