102. Post ea loci consul
haud dubie iam victor pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus
intenderat. Eo post diem quintum, quam iterum barbari male pugnaverant, legati a Boccho
veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, duos quam fidissimos ad eum
mitteret, velle de suo et de populi Romani commodo cum iis disserere. Ille
statim L. Sullam et A. Manlium ire iubet. Qui quamquam acciti ibant, tamen
placuit verba apud regem facere, ut ingenium aut aversum flecterent aut cupidum
pacis vehementius accenderent. Itaque Sulla, cuius facundiae, non aetati a
Manlio concessum, pauca verba huiusce modi locutus: "Rex Bocche, magna
laetitia nobis est, cum te talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam
bellum malles neu te optimum cum pessimo omnium Iugurtha miscendo commaculares,
simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum
sceleratissimum persequi. Ad hoc populo
Romano iam a principio imperi melius visum amicos quam seruos quaerere,
tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare. Tibi vero nulla opportunior
nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo offensae minimum, gratia
par ac si prope adessemus; dein quia parentis abunde habemus, amicorum neque
nobis neque cuiquam omnium satis fuit. Atque hoc utinam a principio tibi
placuisset: profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona
accepisses, quam mala perpessus es[ses]. Sed quoniam humanarum rerum fortuna
atque, uti coepisti, perge. licet placuit et vim et gratiam nostram te
experiri, nunc, quando per illam licet, festina atque, uti coepisti, perge.
multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis superes. Postremo hoc
in pectus tuum demitte, numquam populum Romanum beneficiis victum esse. Nam
bello quid valeat, tute scis." Ad ea Bocchus placide et benigne, simul
pauca pro delicto suo verba facit: se non hostili animo, sed ob regnum tutandum
arma cepisse. Nam Numidiae partem, unde vi Iugurtham expulerit, iure belli suam
factam; eam vastari a Mario pati nequivisse. Praeterea missis antea Romam
legatis repulsum ab amicitia. Ceterum vetera omittere ac tum, si per Marium
liceret, legatos ad senatum missurum. Dein copia facta animus barbari ab amicis
flexus, quos Iugurtha, cognita legatione Sullae et Manli metuens id, quod
parabatur, donis corruperat.
103. Marius interea exercitu in hibernaculis composito cum
expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum
turrim regiam, quo Iugurtha perfugas omnis praesidium imposuerat. Tum rursus
Bocchus, seu reputando quae sibi duobus proeliis venerant, seu admonitus ab
aliis amicis, quos incorruptos Iugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum
quinque delegit, quorum et fides cognita et ingenia validissima erant. Eos ad
Marium ac deinde, si placeat, Romam legatos ire iubet, agendarum rerum et quocumque
modo belli componendi licentiam ipsis permittit. Illi mature ad hiberna
Romanorum proficiscuntur, deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi
spoliatique pavidi sine decore ad Sullam profugiunt, quem consul in
expeditionem proficiscens pro praetore reliquerat. Eos ille non pro vanis
hostibus, uti meriti erant, sed accurate ac liberaliter habuit. Qua re barbari
et famam Romanorum avaritiae falsam et Sullam ob munificentiam in sese amicum
rati. Nam etiam tum largitio multis ignota erat; munificus nemo putabatur nisi
pariter volens; dona omnia in benignitate habebantur. Igitur quaestori mandata
Bocchi patefaciunt; simul ab eo petunt, uti fautor consultorque sibi assit;
copias fidem magnitudinem regis sui et alia, quae aut utilia aut benevolentiae
esse credebant, oratione extollunt. Dein Sulla omnia pollicito docti, quo modo
apud Marium, item apud senatum verba facerent, circiter dies quadraginta ibidem
opperiuntur.
104. Marius postquam infecto quo intenderat negotio Cirtam
redit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et Sullam [ab Utica]
venire iubet, item L. Bellienum praetorem Utica, praeterea omnis undique
senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit. legatis potestas Romam
eundi fit, et ab consule interea indutiae postulabantur. Ea Sullae et plerisque
placuere; pauci ferocius decernunt, scilicet ignari humanarum rerum, quae
fluxae et mobiles semper in adversa mutantur. Ceterum Mauri impetratis omnibus
rebus tres Romam profecti duce Cn. Octavio
Rusone, qui quaestor stipendium in Africam portaverat, duo ad regem redeunt. Ex
iis Bocchus cum cetera tum maxime benignitatem et studium Sullae libens
accepit. Romaeque legatis eius, postquam errasse regem et Iugurthae scelere
lapsum deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur:
"Senatus et populus Romanus benefici et iniuriae memor esse solet. Ceterum
Boccho, quoniam paenitet, delicta gratiae facit: foedus et amicitia dabuntur,
cum meruerit."
|