105. Quis rebus cognitis
Bocchus per litteras a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret, cuius
arbitratu communibus negotiis consuleretur. Is missus cum praesidio equitum
atque [peditum] funditorum Baliarium. Praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna
cum velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis
armis adversum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti. Sed in itinere quinto denique die Volux, filius
Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese
ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum
ampliorem vero et hostilem metum efficiebant. Igitur se quisque expedire, arma
atque tela temptare, intendere; timor aliquantus, sed spes amplior, quippe
victoribus et adversum eos, quos saepe vicerant. Interim equites exploratum
praemissi rem, uti erat, quietam nuntiant.
106. Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre
Boccho obviam illis simul et praesidio missum. Deinde eum et proximum diem sine
metu coniuncti eunt. Post ubi castra locata et diei vesper erat, repente Maurus
incerto vultu pavens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus
cognitum Iugurtham haud procul abesse. Simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat
atque hortatur. Ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere:
virtuti suorum satis credere; etiam si certa pestis adesset, mansurum potius,
quam, proditis quos ducebat. Turpi fuga
incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret. Ceterum ab
eodem monitus, uti noctu proficisceretur, consilium approbat; ac statim milites
cenatos esse in castris ignisque quam creberrimos fieri, dein prima vigilia
silentio egredi iubet. Iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum
ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum
milium interuallo ante consedisse. Quod postquam auditum est, tum vero ingens
metus nostros invadit; credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos.
Ac fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum
relinquendum.
107. At Sulla, quamquam
eadem existimabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet. Suos hortatur, uti fortem animum
gererent: saepe antea a paucis strenuis adversum multitudinem bene pugnatum;
quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore; nec quemquam
decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maximo metu
nudum et caecum corpus ad hostis vertere. Dein
Volucem, quoniam histilia faceret, Iovem maximum obtestatus, ut sceleris atque
perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet. Ille lacrimans orare,
ne ea crederet: nihil dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae, cui
videlicet speculanti iter suum cognitum esset. Ceterum quoniam neque ingentem
multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum
nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset. Qua re optimum factu
videri per media eius castra palam transire; sese vel praemissis vel ibidem
relictis Mauris solum cum Sulla iturum. Ea res, uti in tali negotio, probata;
ac statim profecti, quia de improviso acciderant, dubio atque haesitante
Iugurtha incolumes transeunt. Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.
|