III.
Sed quoniam Cn. Pompeius, aut animi pravitate, aut quia nihil eo maluit, quam
quod tibi obesset, ita lapsus est, ut hostibus tela in manus iaceret;
quibus ille rebus rempublicam conturbavit, eisdem tibi restituendum est. Primum
omnium, summam potestatem moderandi, de vectigalibus, sumtibus, iudiciis,
senatoribus paucis tradidit; plebem romanam, cuius antea summa potestas erat, ne
aequis quidem legibus, in servitute reliquit. Iudicia tametsi, sicut antea,
tribus ordinibus tradita sunt; tamen iidem illi factiosi regunt, dant, adimunt,
quae lubet: innocentes circumveniunt; suos ad honorem extollunt; non facinus,
non probrum aut flagitium obstat, quo minus magistratus capiant: quod commodum
est, trahunt, rapiunt: postremo, tanquam urbe capta, lubidine ac licentia sua,
pro legibus utuntur.
Ac me quidem mediocris
dolor angeret, si virtute partam victoriam, more suo, per servitium exerceret;
sed homines inertissumi, quorum omnis vis, virtusque in lingua sita est, forte,
atque alterius socordia dominationem oblatam insolentes agitant. Nam, quae
seditio, ac dissensio civilis tot tamque illustres familias ab stirpe avertit?
Aut quorum unquam victoria animus tam praeceps tamque immoderatus fuit?
|