IV. Lucius
Sulla, cui omnia in victoria lege belli licuerunt, tametsi supplicio hostium
partes suas muniri intellegebat; tamen, paucis interfectis, ceteros beneficio
quam metu retinere maluit. At hercule nunc cum Catone, Lucio Domitio,
ceterisque eiusdem factionis, quadraginta senatores, multi praeterea cum spe
bona adolescentes, sicuti hostiae, mactati sunt: quum interea importunissuma
genera hominum tot miserorum civium sanguine satiari nequiverunt: non orbi
liberi, non parentes exacta aetate, non gemitus virorum, luctus mulierum,
immanem eorum animum inflexit, qui, acerbius in dies male faciundo ac dicundo,
dignitate alios, alios civitate eversum irent.
Nam quid ego de te dicam, cuius contumeliam homines ignavissumi vita sua
commutare volunt? Scilicet neque illis tantae voluptati est
(tametsi insperantibus accidit) dominatio, quanto moerori tua dignitas: quin
optatius habent, ex tua calamitate periculum libertatis facere, quam per te
populi romani imperium maxumum ex magno fieri. Quo magis tibi etiam atque etiam
animo prospiciendum est, quonam modo rem stabilias communiasque. Mihi quidem
quae mens subpetit, eloqui non dubitabo: ceterum tui erit ingenii probare, quae
vera atque utilia factu putes.
|