VI. Sed
non inscius, neque imprudens sum, quum ea res agetur, quae saevitia, quaeve
tempestates hominum nobilium futurae sint; quum indignabuntur omnia, funditus
misceri, antiquis civibus hanc servitutem imponi, regnum denique ex libera
civitate futurum, ubi unius munere multitudo ingens in civitatem pervenerit.
Equidem ego sic apud animum meum statuo, malum facinus in se admittere, qui
incommodo reipublicae gratiam sibi conciliet: ubi bonum publicum etiam privatim
usui est, id vero dubitare adgredi, socordiae, atque ignaviae duco. Marco
Livio Druso semper consilium fuit, in tribunatu summa ope niti pro nobilitate:
neque ullam rem in principio agere intendit, nisi illi auctores fierent. Sed
homines factiosi, quibus dolus atque malitia fide cariora erant, ubi
intellexerunt, per unum hominem maxumum beneficium multis mortalibus dare,
videlicet et sibi quisque conscius, malo atque infido animo esse, de Marco
Livio Druso iuxta, ac de se, existumaverunt. Itaque metu, ne per tantam gratiam
solus rerum potiretur, contra eum nixi, sua ipsius consilia disturbaverunt. Quo
tibi, imperator, maiore cura fideque, amici et multa praesidia paranda sunt.
|