VII. Hostem
advorsum obprimere, strenuo homini haud difficile est: occulta pericula neque
facere, neque vitare, bonis in promtu est. Igitur, ubi eos in civitatem
adduxeris; quoniam quidem revocata plebes erit, in ea re maxume animum
excercitato, uti colantur boni mores, concordia inter veteres et novos
coalescat. Sed multo maxumum bonum patriae, civibus, tibi, liberis, postremo
humanae genti, pepereris, si studium pecuniae aut sustuleris, aut, quoad res
feret, minueris: aliter neque privata res, neque publica, neque domi, neque
militiae, regi potest. Nam ubi cupido divitiarum invasit, neque disciplina,
neque artes bonae, neque ingenium ullum satis pollet; quin animus magis, aut minus
mature, postremo tamen subcumbit. Saepe iam audivi, qui reges, quae civitates,
et nationes, per opulentiam magna imperia amiserint, quae per virtutem inopes
ceperant. Id adeo haud mirandum est: nam ubi bonus deteriorem divitiis magis
clarum, magisque acceptum videt, prime aestuat, multaque in pectore volvit: sed
ubi gloria honorem magis in dies, virtutem opulentia vincit, animus ad
voluptatem a vero deficit. Quippe gloria industria alitur: ubi eam demseris,
ipsa per se virtus amara, atque aspera est. Postremo, ubi divitiae clarae
habentur, ibi omnia bona vilia sunt, fides, probitas, pudor, pudicitia: nam ad
virtutem una, et ardua via est; ad pecuniam, qua quique lubet, nititur; et
malis, et bonis rebus ea creatur. Ergo in primis auctoritatem pecuniae demito:
neque de capite, neque de honore ex copiis quisquam magis, aut minus
iudicaverit; sicut neque praetor, neque consul, ex opulentia, verum ex
dignitate creetur. Sed de magistratu facile populi iudicium fit. Iudices a
paucis probari, regnum est; ex pecunia legi, inhonestum. Quare omnes primae classis iudicare placet, sed
numero plures, quam iudicant. Neque Rhodios, neque alias civitates unquam
suorum iudiciorum poenituit: ubi promiscue dives, et pauper, ut cuique fors
tulit, de maxumis rebus iuxta, ac de minumis disceptat. Sed de magistratibus
creandis haud mihi quidem absurde placet lex, quam Caius Gracchus in tribunatu
promulgaverat; ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae vocarentur. Ita
coaequati dignitate, pecunia, virtute anteire alius alium properabit.
|