X. Postquam mihi aetas ingeniumque adolevit, haud ferme
armis, atque equis, corpus exercui, sed animum in litteris agitavi; quod natura
firmius erat, id in laboribus habui. Atque ego in ea vita, multa legendo atque
audiendo ita comperi, omnia regna, item civitates, nationes, usque eo prosperum
imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valuerunt: ubicumque gratia,
timor, voluptas, ea corrupere, post paullo imminutae opes, deinde ademtum
imperium, postremo servitus imposita est.
Equidem ego sic apud animum meum statuo: cuicumque in sua civitate amplior
illustriorque locus, quam aliis est, ei magnam curam esse reipublicae. Nam ceteris,
salva urbe, tantummodo libertas tuta est; qui per virtutem sibi divitias,
decus, honorem pepererunt, ubi paullum inclinata respublica agitari coepit,
multipliciter animus curis, atque laboribus fatigatur; aut gloriam, aut
libertatem, aut rem familiarem defensat: omnibus locis adest, festinat; quanto
in secundis rebus florentior fuit, tanto in advorsis asperius, magisque anxie
agitat. Igitur ubi plebes senatui, sicuti corpus animo, obedit, eiusque
consulta exsequitur, Patres consilio valere decet, populo supervacanea est
calliditas. Itaque maiores nostri, quum bellis asperrumis premerentur, equis,
viris, pecunia amissa, nunquam defessi sunt armati de imperio certare. Non
inopia aerarii, non vis hostium, non advorsa res, ingentem eorum animum subegit,
quin, quae virtute ceperant, simul cum anima retineret. Atque ea magis fortibus
consiliis, quam bonis proeliis, patrata sunt. Quippe apud illos una respublica
erat, ei omnes consulebant; factio contra hostes parabatur; corpus atque
ingenium, patriae, non suae quisque potentiae, exercitabat.
Ac hoc tempore contra, homines nobiles, quorum animos socordia atque ignavia
invasit, ignari laboris, hostium, militiae, domi factione instructi, per
superbiam cunctis gentibus moderantur. Itaque Patres, quorum consilio antea
dubia respublica stabiliebatur, obpressi, ex aliena lubidine huc atque illuc
fluctuantes agitantur; interdum alia, deinde alia decernunt: ut eorum, qui
dominantur, simultas ac arrogantia fert, ita bonum, malumque publicum
existumant.
|