XI. Quod
si aut libertas, aequa omnium, aut sententia obscurior esset, maioribus opibus
respublica, et minus potens nobilitas esset. Sed quoniam coaequari gratiam
omnium difficile est (quippe quum illis maiorum virtus partam reliquerit
gloriam, dignitatem, clientelas; cetera multitudo, pleraque insititia sit);
sententia eorum a metu libera. Ita occulte sibi quisque alterius potentia
carior erit. Libertas iuxta bonis et malis, strenuis et ignavis, optabilis est.
Verum eam plerique metu deserunt, stultissumi mortales. Quod in certamine
dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se, quasi victi, recipiunt.
Igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si numero auctus per
tabellam sententiam feret. Tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere
audeat: in multitudine, et praesidii plus, et usus amplior est. Nam fere his
tempestatibus, alii iudiciis publicis, alii privatis suis atque amicorum
negotiis implicati, haud sane reipublicae consiliis adfuerunt: neque eos magis
occupatio, quam superba imperia distinuere. Homines nobiles cum paucis
senatoris quos additamenta factionis habent, quaecumque libuit probare,
reprehendere, decernere, ea, uti lubido tulit, facere. Verum ubi, numero
senatorum aucto, per tabellam sententiae dicentur; hae illi superbiam suam
dimittent, ubi iis obediundum erit, quibus antea crudelissume imperitabant.
|