XIII. Quod
si tecum patria, atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent:
"O Caesar, nos te genuimos fortissumi viri, in optuma urbe decus,
praesidiumque nobis, hostibus terrorem: quae multis laboribus et periculis
ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maxuma in
terris; domum familiamque in patria clarissumam; praeterea bonas artes,
honestas divitias; postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. Pro his
amplissumis beneficiis non flagitium a te, neque malum facinus, petimus; sed
uti libertatem eversam restituas: qua re patrata, profecto per gentes omnes
fama virtutuis tuae volitabit. Namque hac tempestate, tametsi domi militiaeque
praeclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus aequalis
est: si vero urbem amplissumo nomine, ex maxumo imperio, prope iam ab occasu
restitueris, quis te clarior, quis maior, in terris fuerit? Quippe si morbo
iam, aut fato huic imperio secus accidat; cui dubium est, quin per orbem
terrarum vastitas, bella, caedes, oriantur? Quod si tibi bona lubido fuerit,
patriae, parentibus gratificandi; postero tempore, republica restituta, super
omnis mortales gloria agnita, tuaque unius mors vita clarior erit. Nam vivos
interdum fortuna, saepe invidia fatigat: ubi anima naturae cessit, demtis
obtrectationibus, ipsa se virtus magis magisque extollit."
Quae mihi utilia factu visa sunt, quaeque tibi usui fore credidi, quam
paucissumis potui, perscripsi. Ceterum deos immortalis obtestor, uti, quocumque
modo ages, ea res tibi reique publicae prospere eveniat.
|