I. Pro vero antea obtinebat, regna, atque imperia, fortunam
dono dare, item alia, quae per mortalis avide cupiuntur: quia et apud indignos
saepe erant, quasi per lubidinem data; neque cuiquam incorrupta permanserant.
Sed res docuit, id verum esse, quod in carminibus Appius ait, « Fabrum esse
suae quemque fortunae:" atque in te maxume, qui tantum alios
praetergressus es, uti prius defessi sint homines laudando facta tua, quam tu
laude digna faciundo. Ceterum uti fabricata, sic virtute parta, quam magna
industria haberi decet, ne incuria deformentur, aut corruant infirmata. Nemo
enim alteri imperium volens concedit: et, quamvis bonus atque clemens sit, qui
plus potest, tamen, quia malo esse licet, formidatur. Id evenit, quia plerique
rerum potentes perverse consulunt: et eo se munitiores putant, quo illi, quibus
imperitant, nequiores fuere.
At contra id eniti decet; quum ipse bonus, atque strenuus sis, uti quam
optumis imperites. Nam pessumus quisque asperrume rectorem patitur.
Sed tibi hoc gravius est, quam ante te omnibus, armis parta componere.
Bellum aliorum pace mollius gessisti: ad hoc victores pradam petunt, victi
cives sunt. Inter has difficultates evadendum est tibi: atque in posterum
firmanda respublica non armis modo, neque advorsum hostes; sed, quod multo
maius, multoque asperius est, bonis pacis artibus.
Ergo omnes magna mediocrique sapientia res huc vocat: quam quisque optuma
potest, ut dicat. Ac mihi sic videtur: qualicumque modo tu victoriam
composueris, ita alia omnia futura.
|