II. Sed iam, quo melius faciliusque
constituas, paucis, quae me animus monet, accipe.
Bellum tibi fuit, imperator, cum homine claro, magnis opibus, avido potentiae,
maiore fortuna, quam sapientia: quem sequuti sunt pauci, per suam iniuriam tibi
inimici; item quos adfinitas, aut alia necessitudo, traxit. Nam particeps
dominationis neque fuit quisquam; neque, si pati potuisset, orbis terrarum
bello concussus foret. Cetera multitudo volgi, more magis quam iudicio, post
alius alium, quasi prudentiorem, sequuti.
Per idem tempus maledictis iniquorum occupandae reipublicae in spem adducti
homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra
tua; et aperte quietis mortem, rapinas, postremo omnia, quae corruptus animus
lubebat, minitari. Ex quis magna pars, ubi neque creditum condonare, neque te
civibus, sicut hostibus, uti vident, defluxere: pauci restitere; quibus maius
otium in castris, quam Romae, futurum erat; tanta vis creditorum impendebat. Sed
ob easdem caussas immane dictu est, quanti et quam multi mortales, postea ad
Pompeium discesserint: eoque, per omne tempus belli, quasi sacro atque
inspoliato fano debitores usi.
|