Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Sallustius Crispus
Epistula ad Caesarem II

IntraText CT - Text

  • III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. Igitur, quoniam tibi victori de bello atque pace agitandum est, hoc tu civiliter deponas, illa ut quam iustissuma et diuturna sit; de te ipso primum, quia compositurus es, quod optumum factu est, existuma. Equidem ego cuncta imperia crudelia, magis acerba, quam diuturna, arbitror; neque quemquam a multis metuendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat: eam vitam bellum aeternum atque anceps gerere: quoniam neque advorsus, neque ab tergo, aut lateribus tutus sis; semper in periculo, aut metu agites. Contra qui benignitate et clementia imperium temperavere, his laeta  et candida omnia visa, etiam hostes aequiores quam aliis cives.

An qui me his dictis corruptorem victoriae tuae, nimisque in victos bona voluntate praedicent? Scilicet quod ea, quae externis nationibus, natura hostibus nosque maioresque nostri saepe tribuere, ea civibus danda arbitror; neque barbaro ritu caede caedem, et sanguine sanguinem expiandum.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License