IV. An illa, quae paullo ante hoc
bellum in Cn. Pompeium victoriamque Sullanam increpabantur, oblivio intercepit?
Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos, neque in praelio belli
iure, sed post ea supplices per summum scelus interfectos: plebem romanam in
villa publica, pecoris modo, conscissam? Heu! Quam illa occulta civium funera,
et repentinae caedes in parentum, aut liberorum sinum, fuga mulierum et
puerorum, vastatio domorum, ante partam a te victoriam omnia saeva atque
crudelia erant! Ad quae te illi idem hortantur: et scilicet id certatum esse,
utrius vestrum arbitrio iniuria fierent; neque receptam, sed captam a te
rempublicam; et ea caussa exercitus, stipendiis confectis, optumos et
veterrumos omnium, advorsum fratres parentesque ac liberos armis contendere; ut
ex alienis malis deterrumi mortales ventri, atque profundae lubidini sumtus
quaererent; atque essent obprobria victoriae, quorum flagitiis commacularetur
honorum laus.
Neque enim te praeterire puto, quali quisque eorum more aut modestia, etiam
tum dubia victoria, sese gesserit; quoque modo in belli administratione scorta
aut convivia exercuerint nonnulli; quorum aetas ne per otium quidem tales
voluptates sine dedecore attigerit. De bello satis dictum.
|