VI. Atque ego scio, quam aspera haec res in principio
futura sit, praesertim iis qui se in victoria licentius liberiusque, quam
arctius, futuros credebant: quorum si saluti potius, quam lubidini consules,
illosque nosque et socios in pace firma constitues. Sin eadem studia artesque
iuventuti erunt, hae ista egregia tua fama simul cum urbe Roma brevi concidet.
Postremo sapientes pacis caussa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant:
nisi illam firmam efficis, vinci, an vicisse, quid retulit?
Quare capesse per deos, rempublicam, et omnia aspera, uti soles, pervade.
Namque aut tu mederi potes, aut obmittenda est cura omnibus. Neque quisquam te
ad crudeles poenas, aut acerba iudicia invocat, quibus civitas vastatur magis
quam corrigitur; sed uti pravas artes, malasque lubidines, ab iuventute
prohibeas.
Ea vera clementia erit, consuluisse, ne immerito cives patria expellerentur;
retinuisse ab stultitia et falsis voluptatibus; pacem, concordiamque
stabilivisse: non, si flagitiis obsecutus, delicta perpessus, praesens gaudium
cum mox futuro malo concesseris.
|