VII. Ac mihi animus, quibus rebus
alii timent, maxume fretus est, negotii magnitudine:
et quia tibi terrae et maria simul omnia componenda sunt; quippe res parvas
tantum ingenium adtingere nequit: magnae curae magna merces est.
Igitur provideas oportet uti plebes, largitionibus et publico frumento corrupta,
habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuventus probitati et
industriae, non sumptibus, neque divitiis studeat. Id ita eveniet, si pecuniae,
quae maxuma omnium pernicies est, usum atque decus demseris.
Nam saepe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clarissumi viri
magnitudinem invenissent; quae res populos, nationesve, magnis auctoribus
auxissent; ac deinde quibus caussis amplissuma regna et imperia corruissent:
eadem semper bona, atque mala reperiebam omnesque victores divitas contemsisse,
et victos cupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese, et divina mortalis
adtingere potest, nisi, obmissis pecuniae et corporis gaudiis, animo indulgens,
non adsentando, neque concupita praebendo, perversam gratiam gratificans; sed in
labore, patientia, bonisque praeceptis, et factis fortibus exercitando.
|