VIII. Nam domum aut villam
exstruere, eamque signis, aulaeis, aliisque operibus exornare, et omnia potius, quam semet, visendum efficere; id est, non
divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio esse. Porro ii, quibus bis die
ventrem onerare, nullam noctem sine scorto quiescere, mos est; ubi animum, quem
dominari decebat, servitio obpressere, nequicquam eo postea hebeti atque
claudo, pro exercito uti volunt: nam imprudentia pleraque et se praecipitant.
Verum haec et omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque
magistratibus, neque alia vulgo cupiunda venalia erunt.
Ad hoc providendum est, quonam modo Italia atque provinciae tutiores sint:
id quod factu haud obscurum est. Nam iidem omnia vastant, suas deserendo domos,
et per iniuriam alienas obcupando. Item ne, ut adhuc, militia iniusta, aut
inaequalis sit: quum alii triginta, pars nullum stipendium faciet. Et frumentum
id, quod antea praemium ignaviae fuit, per municipia et colonias, illis dare
conveniet, quum stipendiis emeritis domos reverterint.
Quae reipublicae necessaria, tibique gloriosa ratus sum, quam paucissumis
absolvi. Non peius videtur pauca nunc de facto meo disserere. Plerique mortales
ad iudicandum satis ingenii habent, aut simulant: verum enim ad reprehendenda
aliena facta, aut dicta, ardet omnibus animus; vix satis apertum os, aut lingua
promta videtur, quae meditata pectore evolvat. Quibus me subiectum haud
poenitet, magis reticuisse pigeret. Nam sive hac, seu meliore alia via perges,
a me quidem pro virili parte dictum et adiutum fuerit. Reliquum est optare,
uti, quae tibi placuerint, es dii immortales adprobent, beneque evenire sinant.
|