1. Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus
per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt
advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum
credundo de aliis circumveniamini -- praesertim cum illi spes omnis in scelere
atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque
intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat --
aut, si provideritis, in tutandis periculis magis quam ulciscendo teneamini.
2. Satellites quidem eius, homines maxumi nominis
optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos
servitium suum mercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure
liberi agere,
3. praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum
proles, geniti ad ea quae maiores virtute peperere subvortunda.
4. Nam
quid a Pyrrho, Hannibale, Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam
libertas et suae cuique sedes, neu cui nisi legibus pareremus?
5. Quae cuncta scaevos iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non
tot excercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli
consumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae res in
miserationem ex ira vortunt.
6. Quin solus omnium post memoriam humani generis
supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset,
pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris
serviti a repetunda libertate terremini.
7. Agundum
atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illum sint, non
prolatandum neque votis paranda auxilia. Nisi forte speratis taedium iam aut
pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius
dimissurum.
8. At ille
eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis
honesta aestumet.
9. Itaque
illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum
honoribus capessebant, nulla sunt;
10. hac tempestate serviundum aut imperitandum,
habendus metus est aut faciundus, Quirites. Nam quid ultra?
11. Quaeve humana superant aut divina impolluta
sunt? Populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio, gloria,
iure, agitandi inops despectusque, ne servilia quidem alimenta reliqua habet.
12. Sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et
egregiis factis a vobis data per unum prohibentur et plebis innoxiae patrias
sedes occupavere pauci satellites mercedem scelerum.
13. Leges, iudicia, aerarium, provinciae, reges
penes unum, denique necis civium et vitae licentia.
14. Simul humanas hostias vidistis et sepulcra
infecta sanguine civili.
15. Estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam
aut mori per virtutem? Quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro
saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri
ingenio exspectat.
16. Verum
ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia turbarum queror, et bellum cupiens,
qui iura pacis repeto.
17.
Scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius
Picens et scriba Cornelius aliena bene parata prodegerint; nisi approbaritis
omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum illustrium,
vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam
venum aut dono datam.
18. At
obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum; quod quidem scelerum illius
vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte
faceremus. Atque illa, quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto iure
dominis tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex civibus praedam esse.
19. Satis
illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se
Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa; scelerum et
contumeliarum omnium finis sit; quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in
gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit.
20. Neque
iam quid existumetis de illo, sed quantum audeatis vereor, ne alius alium
principem expectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et
corruptae sunt, sed vostra socordia, qua raptum ire licet et quam audeat, tam
videri Felicem.
21. Nam
praeter satellites commaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mutata
praeter victoriam? Scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque,
pessumis servorum, divitiae partae sunt?
22. An quibus praelatus in magistratibus capiundis
Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? Itaque maxumam mihi
fiduciam parit victor exercitus, cui per tot volnera et labores nihil praeter
tyrannum quaesitum est.
23. Nisi forte tribuniciam potestatem evorsum
profecti sunt per arma, conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia
sibimet extorquerent, egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et
silvas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerent.
24. Quare igitur tanto agmine atque animis incedit?
Quia secundae res mire sunt vitiis optentui, quibus labefactis, quam formidatus
est, tam contemnetur. Nisi
forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina
indidit. Neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris
plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod
populi Romani fuit.
25. Quae si
vobis pax et composita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque
exitia probate, annuite legibus impositis, accipite otium cum servitio et
tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede
circumveniundam!
26. Mihi
quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum, dignitati
atque etiam praesidio, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque
visa est periculosa libertas quieto servitio.
27. Quae si
probatis, adeste, Quirites, et bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem
et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem!
|