1.
Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam quietam esse aut in periculis a
promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxae esse.
Sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab eis quos probibere magis
decebat; postremo, quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et
sapientibus faciunda sunt.
2. Nam
bellum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen quia Lepido placent, sumunda
sunt, nisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium est.
3. Pro di
boni, qui hanc urbem omissam cura nostra adhuc tegitis, M. Aemilius, omnium
flagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit deliberari non potest,
exercitum opprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum effecit; vos
mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus pacem optatis magis quam
defenditis, neque intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum
detrahi.
4. Atque id
iure; quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu
adeptus est, quid ille ob bene facta cepisset, cuius sceleribus tanta praemia
tribuistis?
5. At scilicet
eos, qui ad postremum usque legatos, pacem, concordiam, et alia huiuscemodi
decreverunt, gratiam ab eo peperisse! Immo despecti et indigni re publica
habiti praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam
amiserant.
6. Equidem a
principio, cum Etruriam coniurare, proscriptos arcessi, largitionibus rem
publicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis
secutus sum; ceterum illi qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et
ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum Lepidum
progressum aiebant, cum privata arma opprimundae libertatis cepisset, sibi
quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publicum corruperunt.
7. At tum
erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede
vitam mutaverit; nunc est pro consule cum imperio non empto sed dato a vobis,
cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum
corruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia
exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt. Hi tumultum ex
tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari
Damasippique, nunc Lepidi satellites.
8. Praeterea
Etruria atque omnes reliquiae belli arrectae, Hispaniae armis sollicitae,
Mitbridates in latere vectigalium nostrorum quibus adhuc sustentamur, diem
bello circumspicit; quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum
imperium.
9. Quod ego
vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis neu patiamini
licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere; nam ubi malos
praemia secuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est.
10. An expectatis dum exercitu rursus admoto ferro
atque flamma urbem invadat? Quod
multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma
civilia.
11. Quae
ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria,
sed legum ac libertatis subvortundae. Agitur enim ac laceratur animi cupidine
et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans, metuit
otium, odit bellum, luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur
vostra socordia.
12. Neque
mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui
videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere
ne conari quidem.
13. Et
quaeso considerate quam convorsa rerum natura sit; antea malum publicum
occulte, auxilia palam instruebantur et eo boni malos facile anteibant: nunc
pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte; quibus illa placent
in armis sunt, vos in metu. Quid expectatis? Nisi forte pudet aut piget recte
facere.
14. An Lepidi mandata animos movere? Qui placere ait sua cuique reddi et
aliena tenet, belli iura rescindi, cum ipse armis cogat, civitatem confirmari,
quibus ademptam negat, concordiae gratis tribuniciam potestatem restitui, ex
qua omnes discordiae accensae.
15. Pessume omnium atque impudentissume, tibine
egestas civium et luctus curae sunt? Cui
nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam! Alterum consulatum petis,
quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris quo parta disturbatur, nostri
proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum! Ut te neque hominum neque
deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti!
16. Qui
quando talis es, maneas in sententia et retineas arma te hortor, neu
prolatandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudine attineas; neque te
provinciae neque leges neque di penates civem patiuntur; perge qua coeptas, ut
quam maturrume merita invenias.
17. Vos autem, patres conscripti, quo usque
cunctando rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? Dilectus
advorsus vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta
atque imposita, ex lubidine leges imperantur, cum interim vos legatos et
decreta paratis. Quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius
erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum.
18. Nam
qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet,
quae victis toleranda sunt ea, cum facere possitis, patiamini potius censet;
ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet.
19. Haec si placent, si tanta torpedo annuos
obrepsit, ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius
interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis,
quid opus decretis, quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rem publicam
frustra curant.
20. Agite ut lubet, parate vobis Cethegi atque alia
proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus
advorsum deos penatis manus armare. Sin libertas et vera magis placent,
decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus.
21. Adest novus exercitus, ad hoc coloniae veterum
militum, nobilitas omnis, duces optumi ; fortuna meliores sequitur; iam illa
quae socordia nostra collecta sunt, dilabentur.
22. Quare ita censeo: quoniam M. Lepidus exercitum
privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius
ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris,
quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent nequid res publica
detrimenti capiat.
|