1. Quirites,
multa mihi pericula domi militiaeque, multa advorsa fuere; quorum alia
toleravi, partim reppuli deorum auxiliis et virtute mea. In
quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos. Malae
secundaeque res opes, non ingenium, mihi mutabant. At contra in his miseriis
cuncta me cum fortuna deseruere. Praeterea
senectus per se gravis curam duplicat, cui misero acta iam aetate ne mortem
quidem honestam sperare licet. Nam si parricida vostri sum et, bis genitus hic,
deos penatis meos patriamque et summum imperium vilia habeo, quis mihi vivo
cruciatus satis est aut quae poena mortuo? Quin omnia memorata apud inferos
supplicia scelere meo vici.
2. A prima
adulescentia in ore vostro, privatus et in magistratibus, egi. Qui lingua, qui
consilio meo, qui pecunia voluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam neque
ingenium ad male faciundum exercui. Avidissumus privatae gratiae maxumas
inimicitias pro re publica suscepi; quis victus cum illa simul, cum egens
alienae opis plura mala expectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam deosque
penatis cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis vix satis gratus
videar, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Nam vita et mors iura
naturae sunt; ut sine dedecore cum civibus fama et fortunis integer agas, id
dono datur atque accipitur.
3. Consules
nos fecistis, Quirites, domi bellique impeditissuma re publica. Namque
imperatores Hispaniae stipendium, milites, arma, frumentum poscunt; et id res
cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu
certare possunt neque utilia parare. Exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias
opes Mithridatis aluntur; Macedonia plena hostium est, nec minus Italiae
marituma et prouinciarum; cum interim vectigalia parva et bellis incerta vix
partem sumptuum sustinent. Ita classe, quae commeatus tuebatur, minore quam
antea navigamus. Haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, agite, ut
monet ira, supplicium sumite; sin fortuna communis asperior est, quare indigna
vobis nobisque et re publica incipitis?
4. Atque
ego, cuius aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea vobis incommodi
demitur; neque mox ingenio corporis honestius quam pro vostra salute finem
vitae fecerim. Adsum en C. Cotta consul; facio quod saepe maiores asperis
bellis fecere: voueo dedoque me pro re publica, quam deinde cui mandetis
circumspicite. Nam talem
honorem bonus nemo volet, cum fortunae et maris et belli ab aliis acti ratio
reddunda aut turpiter moriundum sit. Tantum modo in animis habetote non me ob
scelus aut avaritiam caesum, sed volentem pro maxumis beneficiis animum dono
dedisse.
5. Per vos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate
advorsa et consulite rei publicae. Multa cura summo impeno inest, multi
ingentes labores, quos nequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, cum
omnes prouinciae, regna, maria terraeque aspera aut fessa bellis sint.
|