1. Si advorsus vos patriamque et deos penatis tot
labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adulescentia ductu meo
scelestissumi hostes fusi et vobis salus quaesita est, nihil amplius in
absentem me statuissetis quam adhuc agitis, patres conscripti, quem contra
aetatem proiectum ad bellum saevis sumum cum excercitu optume merito, quantum
est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis.
2. Hacine spe populus Romanus liberos suos ad bellum
misit? Haec sunt praemia pro volneribus et totiens ob rem publicam fuso
sanguine? Fessus scribundo mittundoque legatos omnis opes et spes privatas meas
consumpsi, cum interim a vobis per triennium vix annuus sumptus datus est.
3. Per deos immortalis, utrum censetis me vicem
aerari praestare an exercitum sine frumento et stipendio habere posse?
4. Equidem fateor me ad hoc bellum maiore studio
quam consilio profectum, quippe qui nomine modo imperi a vobis accepto, diebus
quadraginta exercitum paravi hostisque in cervicibus iam Italiae agentis ab
Alpibus in Hispaniam submovi; per eas iter aliud atque Hannibal, nobis
opportunius, pate feci.
5. Recepi Galliam, Pyrenaeum, Lacetaniam, Indigetis
et primum impetum Sertori victoris novis militibus et multo paucioribus
sustinui hiememque castris inter saevissumos hostis, non per oppida neque ex
ambitione mea egi.
6. Quid deinde proelia aut expeditiones hibernas,
oppida excisa aut recepta enumerem? Quando res plus valet quam verba: castra
hostium apud Sucronem capta et proelium apud flumen Turiam et dux hostium C.
Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti satis clara vobis sunt; pro
quis, o grati patres, egestatem et famem redditis. Itaque meo et hostium
exercitui par condicio est;
7. namque stipendium neutri datur, victor uterque in
Italiam venire potest.
8. Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis
neu cogatis necessitatibus privatim mihi consulere.
9. Hispaniam citeriorem, quae non ab hostibus
tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus praeter maritumas
civitates, ultro nobis sumptui onerique; Gallia superiore anno Metelli
exercitum stipendio frumentoque aluit et nunc malis fructibus ipsa vix agitat;
ego non rem familiarem modo, verum etiam fidem consumpsi.
10. Reliqui vos estis: qui nisi subvenitis, invito
et praedicente me exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam
transgredientur.
11. Hae
litterae principio sequentis anni recitatae in senatu. Sed consules decretas a
patribus provincias inter se paravere; Cotta Galliam citeriorem habuit,
Ciliciam Octavius. Dein proxumi consules, L. Lucullus et M. Cotta, litteris
nuntiisque Pompei graviter perculsi, cum summae rei gratia tum ne exercitu in
Italiam deducto neque laus sua neque dignitas esset, omni modo stipendium et
supplementum paravere, adnitente maxime nobilitate, cuius plerique iam tum
lingua ferociam suam et dicta factis sequebantur.
|