1. Si, Quirites, parum existumaretis quid inter ius
a maioribus relictum vobis et hoc a Sulla paratum servitium interesset, multis
mihi disserundum fuit, docendique quas ob iniurias et quotiens a patribus
armata plebes secessisset utique vindices paravisset omnis iuris sui tribunos
plebis. Nunc hortari modo
relicuom est et ire primum via qua capessundam arbitror libertatem. Neque me
praeterit quantas opes nobilitatis solus, inpotens, inani specie magistratus,
pellere dominatione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat quam soli
innocentes. Sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum vicit, statui
certaminis advorsa pro libertate potiora esse forti viro quam omnino non
certavisse.
2. Quamquam
omnes alii, creati pro iure vostro, vim cunctam et imperia sua gratia aut spe
aut praemiis in nos convortere, meliusque habent mercede delinquere quam gratis
recte facere. Itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per
militare nomen, aerarium, exercitus, regna, prouincias occupavere et arcem
habent ex spoliis vostris; cum interim, more pecorum, vos, multitudo, singulis
habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus quae maiores reliquere, nisi quia
vobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos destinatis. ltaque
concessere illuc omnes; at mox, si vostra receperitis, ad vos plerique : raris
enim animus est ad ea quae placent defendunda; ceteri validiorum sunt.
3. An dubium
habetis num officere quid vobis uno animo pergentibus possit, quos languidos
socordisque pertimuere? Nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter
quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit. Et quamquam L. Sicinius,
primus de potestate tribunicia loqui ausus, mussantibus vobis circumventus
erat, tamen prius illi invidiam metuere quam vos iniuriae pertaesum est. Quod
ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla
mortuo, qui scelestum imposuerat servitium, finem mali credebatis : ortus est
longe saevior Catulus. Tumultus intercessit Bruto et Mamerco consulibus. Dein
C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore
anno quantis animis ierit in L Quintium vidistis. Quantae denique nunc mihi
turbae concitantur! Quae profecto in cassum agebantur, si prius quam vos
serviundi finem, illi dominationis facturi erant; praesertim cum his civilibus
armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in vobis sit. Itaque
cetera ex licentia aut odio aut avaritia in tempus arsere; permansit una res
modo, quae utrimque quaesita est et erepta in posterum, vis tribunicia, telum a
maioribus libertati paratum. Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis,
neu nomina rerum ad ignaviam mutantes, otium pro servitio appelletis. Quo iam
ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est condicio :
fuisset, si omnino quiessetis. Nunc animum advortere et, nisi viceritis, quoniam
omnis iniuria gravitate tutior est, artius habebunt.
4. "Quid censes igitur?" aliquis vostrum
subiecerit. Primum omnium, omittendum morem hunc quem agitis, impigrae linguae,
animi ignavi, non ultra contionis locum memores libertatis; deinde -- ne vos ad
virilia illa vocem, quo tribunos plebei, modo patricium magistratum, libera ab
auctoribus patriciis suffragia maiores vostri paravere -- cum vis omnis,
Quirites, in vobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro vobis agere
aut non agere certe possitis, Iouem aut alium quem deum consultorem expectatis?
Magna illa consulum imperia
et patrum decreta vos exsequendo rata efficitis, Quirites; ultroque licentiam
in vos auctum atque adiutum properatis.
5. Neque ego
vos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis; neque discordias, ut
illi criminantur, sed earum finem volens iure gentium res repeto; et, si
pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius
sanguinem vostrum praebeatis censebo. Gerant habeantquc suo modo imperia,
quaerant triumphos, Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum persequantur cum
imaginibus suis; absit periculum et labos quibus nulla pars fructus est. Nisi forte repentina ista frumentaria
lege munia vostra pensantur; qua tamen quinis modiis libertatem omnium
aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. Namque ut
illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires, sic neque absolvit cura
familiari tam parva res, et ignavi cuiusque tenuissumas spes frustratur. Quae
tamen quamvis ampla, quoniam serviti pretium ostentaretur, cuius torpedinis
erat decipi et vostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? Cavendus dolus
est. Namque alio modo neque valent in univorsos neque conabuntur. Itaque simul
conparant delenimenta et differunt vos in adventum Cn. Pompei, quem ipsum, ubi
pertimuere, sublatum in cervices suas, mox dempto metu lacerant. Neque eos
pudet, vindices uti se ferunt libertatis, tot viros sine uno aut remittere
iniuriam non audere, aut ius non posse defendere. Mihi quidem satis spectatum
est Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malle principem volentibus vobis
esse quam illis dominationis socium, auctoremque in primis fore tribuniciae
potestatis. Verum, Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti
praesidia habebatis, neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus
poterat.
6. Itaque verborum satis dictum est; neque enim
ignorantia res claudit. Verum occupavit nescio quae vos torpedo, qua non gloria
mouemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignavia mutavistis, abunde
libertatem rati, [scilicet] quia tergis abstinetur et huc ire licet atque
illuc, munera ditium dominorum. Atque haec eadem non sunt agrestibus,
sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in prouincias
magistratibus. Ita pugnatur et vincitur paucis; plebes, quodcumque accidit, pro
victis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi
retinuerint quam vos repetiveritis libertatem.
|