1. Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes qui
secundis rebus suis ad belli societatem orantur considerare debent liceatne tum
pacem agere, dein quod quaesitur satisne pium, tutum, gloriosum an indecorum
sit.
2. Tibi si
perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, [ni] egregia
fama, si Romanos oppresseris, futura est, neque petere audeam societatem et
frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem.
3. Atque ea,
quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum
prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur.
4. Ille enim
obnoxius qualem tu voles societatem accipiet, mihi fortuna multis rebus ereptis
usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non
validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua componas.
5. Namque
Romanis cum nationibus, populis, regibus cunctis una et ea vetus causa bellandi
est, cupido profunda imperi et divitiarum; qua primo cum rege Macedonum
Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginiensibus premebantur amicitiam
simulantes.
6. Ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per
dolum avortere, ac mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro et decem
milibus talentorum spoliatus est.
7. Persen deinde, Philippi
filium, post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem,
callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere.
8. Eumenen, cuius amicitiam gloriose ostentant,
initio prodidere Antiocho, pacis mercedem: post, habitum custodiae agri
captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere,
simulatoque impio testamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum
petiverat, hostium more per triumphum duxere.
9. Asia ab ipsis
obsessa est, postremo Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, cum filius Nysa,
quam reginam appellaverat, genitus haud dubie esset.
10. Nam
quid ego me appellem? Quem diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio
eorum, quia fama erat divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello
lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum et ea, quae accidere, testatum antea
Cretensis, solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptolemaeum.
11. Atque ego ultus iniurias Nicomedem Bithynia expuli
Asiamque spolium regis Antiochi recepi et Graeciae dempsi grave servitium.
12. Incepta mea postremus servorum Archelaus
exercitu prodito impedivit, illique, quos ignavia aut prava calliditas, ut meis
laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt, Ptolemaeus
pretio in dies bellum prolatans, Cretenses impugnati semel iam neque finem nisi
excidio habituri.
13. Equidem cum milhi ob ipsorum interna mala dilata
proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta
sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum
coepi Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Chalcedona terra fudi, mari exui
classe pulcherruma.
14. Apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidio
moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente; simul hiems mari prohibebat.
Ita, sine vi hostium regredi conatus in patrium regnum, naufragiis apud Parium
et Heracleam militum optumos cum classibus amisi.
15. Restituto deinde apud Cabiram exercitu et variis
inter me atque Lucullum proeliis, inopia rursus ambos iucessit; illi suberat
regnum Ariobarzanis bello
intactum, ego vastis circum omnibus locis, in Armeniam concessi; secutique
Romani non me, sed morem suum omnia regna subvortundi, quia multitudinem artis
locis pugna prohibuere, imprudentiam Tigranis pro victoria ostentant.
16. Nunc, quaeso, considera nobis oppressis utrum
firmiorem te ad resistundum, an finem belli futurum putes? Scio equidem tibi
magnas opes virorum armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem ab
illis ad praedam peteris. Ceterum
consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus belli prudentibus, procul
ab domo, parvo labore per nostra corpora bellum conficere, quo neque vincere
neque vinci sine tuo periculo possumus.
17. An
ignoras Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma
huc convortisse? Neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum,
coniuges, agros, imperium? Convenus olim sine patria, parentibus, pestem
conditos orbis terrarum, quibus non humana ulla neque divina obstant, quin
socios, amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant excindant,
omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant.
18. Namque pauci libertatem, pars magna iustos
dominos volunt, nos suspecti sumus aemuli et in tempore vindices affuturi.
19. Tu vero, cui Seleucea, maxuma urbium, regnumque
Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens et postea
bellum expectas?
20. Romani
arma in omnis habent, acerruma in eos, quibus victis spolia maxuma; audendo et
fallundo et bella ex bellis serundo magni facti.
21. Per hunc
morem extinguent omnia aut occident . . . quod haud difficile est, si tu
Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis,
fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumem.
22. Teque illa fama sequetur, auxilio profectum
magnis regibus latrones gentium oppressisse.
23. Quod uti
facias moneo hortorque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare quam societate
victor fieri.
|