Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Sallustius Crispus
Invectiva in Ciceronem

IntraText CT - Text

  • Caput II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II

 1. An vero, M. Tulli, facta tua ac dicta obscura sunt? an non ita a pueritia vixisti, ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alicui collibuisset? aut scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiae iactura perdidicisti? itaque minime mirandum est, quod eam flagitiose venditas, quam turpissime parasti.

 2. Verum, ut opinor, splendor domesticus tibi animos tollit: uxor sacrilega ac periuriis delibuta, filia matris paelex, tibi iucundior atque obsequentior quam parenti par est. domum ipsam tuam vi et rapinis funestam tibi ac tuis comparasti, videlicet, ut nos commonefacias, quam conversa res sit, cum in ea domo habitares, homo flagitiosissime, quae P. Crassi, viri clarissimi, fuit.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License