6. Urbem
Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea
duce profugi sedibus incertis vagabantur, et cum his Aborigines, genus hominum
agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una
moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes,
incredibile memoratu est quam facile coaluerint: ita brevi multitudo diversa
atque vaga concordia civitas facta erat. Sed postquam res eorum civibus moribus
agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque
mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique
finitimi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi
a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare,
alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque armis
tegere. Post
ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant,
magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitimum, nomen
imperi regium habebant. Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium
sapientia validum erat, rei publicae consultabant: hi vel aetate vel curae
similitudine patres appellabantur. Post ubi regium imperium, quod initio conservandae
libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se
convertit, immutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo
modo minime posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.
7. Sed ea tempestate
coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. Nam
regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque iis aliena virtus
formidulosa est. Sed civitas incredibile
memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae
incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem
usum militiae discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in
scortis atque conviviis libidinem habebant. Igitur talibus viris non labor
insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis
formidulosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriae maximum certamen inter ipsos
erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus
faceret, properabat. Eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem
putabant. Laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias
honestas volebant. Memorare possum, quibus in locis maximas hostium copias
populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit,
ni ea res longius nos ab incepto traheret.
8. Sed profecto fortuna in
omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine magis quam ex vero celebrat
obscuratque. Atheniensium res gestae,
sicuti ego aestimo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores
tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per
terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui fecere
virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia.
At populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque maxime
negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optimus quisque facere
quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.
9. Igitur
domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxima, minima avaritia erat;
ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Iurgia discordias
simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos
fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat
aequitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxima documenta
haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in
hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa
relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero quod beneficiis magis
quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi
malebant.
10. Sed ubi
labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes
ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago aemula imperi Romani ab stirpe
interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia
coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant,
iis otium divitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo
pecuniae, deinde imperi cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere.
Namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvertit; pro his
superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio
multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua
promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestimare,
magisque vultum quam ingenium bonum habere. Haec primo paulatim crescere,
interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas
immutata, imperium ex iustissimo atque optimo crudele intolerandumque factum.
11. Sed
primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium
propius virtutem erat. Nam gloriam honorem imperium bonus et ignavos aeque sibi
exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque
fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens
concupivit: ea quasi venenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminat,
semper infinita insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur. Sed
postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos eventus habuit,
rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere, neque modum neque
modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere. Huc
accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum
faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. Loca
amoena, voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant: ibi
primum insuevit exercitus populi Romani amare potare, signa tabulas pictas vasa
caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra
profanaque omnia polluere. Igitur ii milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil
relicui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant: ne illi
corruptis moribus victoriae temperarent.
12. Postquam divitiae honori
esse coepere et eas gloria imperium potentia sequebatur, hebescere virtus,
paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia
cum superbia invasere: repere consumere, sua parvi pendere, aliena cupere,
pudorem pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati
habere. Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum
exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissimi
mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria
decorabant, neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi
contra, ignavissimi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae
fortissimi viri victores reliquerant: proinde quasi iniuriam facere, id demum
esset imperio uti.
13. Nam quid
ea memorem, quae nisi iis qui videre nemini credibilia sunt, a privatis
compluribus subversos montis, maria constrata esse? Quibus mihi videntur
ludibrio fuisse divitiae: quippe quas honeste habere licebat, abuti per
turpitudinem properabant. Sed libido stupri ganeae ceterique cultus non minor
incesserat: viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
vescendi causa terra marique omnia exquirere; dormire prius quam somni cupido
esset; non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea
omnia luxu antecapere. Haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad
facinora incendebant: animus inbutus malis artibus haud facile libidinibus
carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.
|