14. In tanta tamque corrupta
civitate Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque
facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. Nam quicumque
impudicus adulter ganeo manu ventre pene bona patria laceraverat, quique
alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea
omnes undique parricidae sacrilegi convicti iudiciis aut pro factis iudicium
timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat,
postremo omnes quos flagitium egestas conscius animus exagitabat, ii Catilinae
proximi familiaresque erant. Quod si quis etiam a culpa vacuos in amicitiam
eius inciderat, cottidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris
efficiebatur. Sed maxime adulescentium familiaritates appetebat: eorum animi
molles etiam et [aetate] fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut cuiusque
studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos
mercare; postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios
fidosque sibi faceret. Scio fuisse nonnullos, qui ita existimarent iuventutem,
quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex
aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.
15. Iam
primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili,
cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque. Postremo captus
amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit,
quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo
creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res
mihi in primis videtur causa fuisse facinus maturandi. Namque animus impurus,
dis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: ita
conscientia mentem excitam vastabat. Igitur colos exanguis, foedi oculi, citus
modo, modo tardus incessus: prorsus in facie vultuque vecordia inerat.
16. Sed iuventutem,
quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testis signatoresque falsos commodare; fidem
fortunas pericula vilia habere; post ubi eorum famam atque pudorem attriverat,
maiora alia imperabat. Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus
insontis sicuti sontis circumvenire iugulare: scilicet ne per otium
torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His
amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras
ingens erat et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et
victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimendae rei publicae
consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris
bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane
intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
17. Igitur
circiter Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus primo singulos
appellare; hortari alios, alios temptare; opes suas, imparatam rem publicam,
magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnis
convocat, quibus maxima necessitudo et plurimum audaciae inerat. Eo convenere
senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C.
Cethegus. P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius
Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fuluius Nobilior,
L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et
municipiis domi nobiles. Erant praeterea complures paulo occultius consili
huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia
aut alia necessitudo. Ceterum iuventus pleraque, sed maxime nobilium Catilinae
inceptis favebat: quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat;
incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. fuere item ea tempestate qui
crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse: quia Cn.
Pompeius, inuisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cuiusuis opes voluisse
contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisse,
facile apud illos principem se fore.
|