20. Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse
videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens
universos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit atque ibi
omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit: "Ni virtus
fidesque vestra spectata mihi foret, nequiquam opportuna res cecidisset; spes
magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana
ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus
vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maximum atque
pulcherrimum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque
esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.
Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea diversi audistis. Ceterum mihi in
dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura sit,
nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum
potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges tetrarchae
vectigales esse, populi nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui boni,
nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, iis
obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia
potentia honor divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis reliquere
pericula repulsas iudicia egestatem. Quae quo usque tandem patiemini, o fortissimi
viri? nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam,
ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? verum enim vero,
pro deum atque hominum fidem, victoria in manu nobis est, viget aetas, animus
valet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. tantummodo incepto
opus est, cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est,
tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in extruendo mari et
montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? Illos
binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse?
Cum tabulas signa toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo
omnibus modis pecuniam trahunt vexant, tamen summa libidine divitias suas
vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes
multo asperior: denique quid relicui habemus praeter miseram animam? Quin igitur
expergiscimini? En illa, illa quam saepe optastis libertas, praeterea divitiae decus
gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. res
tempus pericula egestas belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos
hortantur. Vel imperatore vel milite me
utimini: neque animus neque corpus a vobis aberit. Haec ipsa, ut spero,
vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam
imperare parati estis."
21. Postquam
accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes
bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen
postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia
armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri
tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas,
alia omnia, quae bellum atque libido victorum fert; praeterea esse in Hispania
citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui
participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret,
hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum; cum eo se
consulem initium agendi facturum. Ad hoc maledictis increpabat omnis bonos,
suorum unum quemque nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium
cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae,
quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacris videt, cohortatus, ut
petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.
22. Fuere ea
tempestate qui dicerent Catilinam oratione habita, cum ad ius iurandum
popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in
pateris circumtulisse: inde cum post execrationem omnes degustavissent, sicuti
in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eo
dicationem fecisse, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris
conscii. Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existimabant ab iis, qui
Ciceronis invidiam quae postea orta est leniri credebant atrocitate sceleris
eorum, qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.
|