23. Sed in ea
coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque
facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor uanitas inerat quam audacia:
neque reticere quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus
neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum Fuluia, muliere
nobili, stupri vetus consuetudo. cui cum minus gratus esset, quia inopia minus
largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari
etiam ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam solitus
erat. At Fuluia insolentiae Curi causa cognita tale periculum rei publicae haud
occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione quae quoque modo
audierat compluribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit ad
consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. Namque antea pleraque nobilitas
invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamuis
egregius homo novos adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque
superbia post fuere.
24. Igitur
comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primo popularis
coniurationis concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies
plura agitare: arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut
amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea
princeps fuit belli faciendi. Ea tempestate plurimos cuiusque generis homines
ascivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus
stupro corporis toleraverant, post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae
modum fecerat, aes alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem
incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
25. Sed in
iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. Haec
mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit;
litteris Graecis Latinis docta, psallere [et] saltare elegantius quam necesse
est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper
omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud
facile discerneres; libido sic accensa, ut saepius peteret viros quam
peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis
conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium eius haud
absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli
vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
|