26. His rebus comparatis
Catilina nihilo minus in proximum annum consulatum petabat, sperans, si
designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, sed
omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut
astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per
Fuluiam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae
sibi proderet; ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne
contra rem publicam sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium
occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio
neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit
bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte temptaverat
aspera foedaque evenerant.
27. Igitur C. Manlium
Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum
Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique
opportunum sibi fore credebat. Interea
Romae multa simul moliri: consulibus insidias tendere, parare incendia,
opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios
iubere, hortari uti semper intenti paratique essent; dies noctisque festinare
vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo, ubi multa agitanti
nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat per M.
Porcium Laecam, ibique multa de ignavia eorum questus docet se Manlium
praemisisse ad eam multitudinem, quam ad capienda arma paraverat, item alios in
alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci
cupere, si prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum officere.
28. Igitur
perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques Romanus operam suam
pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum
armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improviso domi
suae imparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli
impendeat, propere per Fuluiam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. Ita illi
ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria
plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam,
quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat, praeterea latrones
cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis
coloniis, quibus libido atque luxuria ex magnis rapinis nihil relicui fecerant.
29. Ea cum
Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis
privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo
consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea vulgi
rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus
decrevit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet. Ea
potestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur: exercitum
parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi
militiaeque imperium atque indicium summum habere; aliter sine populi iussu
nullius earum rerum consuli ius est.
30. Post
paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit, quas Faesulis allatas
sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna
multitudine ante diem VI Kalendas Novembris. Simul, id quod in tali re solet,
alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari,
Capuae atque in Apulia seruile bellum moveri. Igitur senati decreto Q. Marcius
Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi—hi
utrique ad urbem imperatores erant, impediti ne triumpharent calumnia paucorum,
quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat—, sed praetores Q.
Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, iisque permissum,
uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. Ad hoc, si quis
indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium
servo libertatem et sestertia centum, libero impunitatem eius rei et sestertia
ducenta [milia], itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in
cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem
vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.
|