31. Quis rebus permota
civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lascivia,
quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia inuasit: festinare, trepidare,
neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem
habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei publicae
magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese, manus supplices
ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere,
arripere omnia superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere. At
Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et
ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Postremo dissimulandi causa
aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M.
Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira commotus, orationem
habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. Sed
ubi ille assedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso
vultu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere
crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia
bona in spe haberet; ne existimarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque
maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus
esse, cum eam seruaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae. Ad hoc male
dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum
ille furibundus "quoniam quidem circumventus" inquit "ab
inimicis praeceps agor, incendium meum ruina extinguam."
32. Deinde se ex curia domum
proripuit. Ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli
procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optimum factu
credens exercitum augere ac, prius quam legiones scriberentur, multa
antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana
castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat
promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment,
insidias consuli maturent, caedem incendia aliaque belli facinora parent: sese
propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum haec Romae geruntur, C.
Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce
modi:
|