33. "Deos
hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo
periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui
miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patriae, sed
omnes fama atque fortunis expertes sumus. Neque
cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum
corpus habere: tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit. Saepe maiores
vestrum, miserti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac
novissime memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus
bonis argentum aere solutum est. Saepe ipsa plebs, aut dominandi studio permota
aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium
neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter
mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te
atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis praesidium quod
iniquitas praetoris eripuit restituatis, neve nobis eam neccessitudinem
imponatis, ut quaeramus, quonam modo maxime ulti sanguinem nostrum
pereamus."
34. Ad haec
Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant,
Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum
populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.
At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optimo cuique litteras
mittit: se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum
resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exilium proficisci, non quo
sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neve ex
sua contentione seditio oreretur. Ab his longe diversas litteras Q. Catulus in
senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. Earum exemplum
infra scriptum est.
35. "L. Catilina
Q. Catulo. Egregia tua fides, re cognita,
grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. Quam
ob rem defensionem in novo consilio non statui parare: satisfactionem ex nulla
conscientia de culpa proponere decrevi, quam me dius fidius veram licet
cognoscas. Iniuriis contumeliisque consitatus, quod fructu laboris
industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum
causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex
possessionibus soluere non possem—et alienis nominibus liberalitas Orestillae
suis filiaeque copiis persolueret—, sed quod non dignos homines honore honestatos
videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis
honestas pro meo casu spes relicuae dignitatis conseruandae sum secutus. plura
cum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo
tuaeque fidei trado; eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus.
Haveto."
|