36. Sed ipse
paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem
antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in
castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et
Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude
liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis. Praeterea
decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam
persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit. Ea tempestate mihi imperium populi
Romani multo maxime miserabile visum est. cui cum ad occasum ab ortu solis
omnia domita armis parerent, domi otiumatque divitiae, quae prima mortales
putant, affluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis
animis perditum irent. Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque
praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam
omnium discesserat: tanta vis morbi atque uti tabes plerosque civium animos
inuaserat.
37. Neque
solum illis aliena menserat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino
cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo
videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis
invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum
mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam
egestas facile habetur sine damno. Sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis
causis. Primum omnium qui ubique probro atque petulantia maxime praestabant,
item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes quos flagitium aut facinus
domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant. Deinde multi memores
Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios
ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in
armis foret, ex victoria talia sperabat. praeterea iuventus, quae in agris
manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus
excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. Eos atque alios omnis malum
publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxima
spe rei publicae iuxta ac sibi consuluisse. praeterea, quorum victoria Sullae
parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane alio
animo belli eventum expectabant. Ad hoc quicumque aliarum atque senatus partium
erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum
multos post annos in civitatem reverterat.
38. Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia postestas
restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas
animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein
largiendo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua
magnitudine. Namque, uti paucis verum absoluam, post illa tempora quicumque rem
publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent,
pars quo senatus auctoritas maxima foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque
potentia certabant. Neque illis modestia neque modus contentionis erat: utrique victoriam
crudeliter exercebant.
39. Sed postquam Cn.
Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum missus est, plebis opes
imminutae, paucorum potentia crevit. Ii magistratus, provincias aliaque omnia
tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis
terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. Sed ubi primum dubiis
rebus novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum arrexit. Quod si
primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna
clades atque calamitas rem publicam oppressisset, neque illis, qui victoriam
adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exanguibus qui plus
posset imperium atque libertatem extorqueret. fuere tamen extra coniurationem
complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. In iis erat Fuluius,
senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit. Isdem
temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut
fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat,
neque solum civis, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.
|