42. Isdem
fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno
Bruttio Apulia motus erat. Namque illi, quos ante Catilina dimiserat,
inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant. Nocturnis consiliis,
armorum atque telorum portationibus, festinando agitando omnia plus timoris
quam periculi effecerant. Ex eo numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex
senatus consulto causa cognita in vincula coniecerat, item in citeriore Gallia
C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat.
43. At Romae
Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis ut videbatur
magnis copiis constituerant, uti, cum Catilina in agrum Aefulanum cum exercitu
venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus
Ciceronis bellique gravissimi invidiam optimo consuli imponeret: eo signo
proxima nocte cetera multitudo coniurationis suum quodque negotium exequeretur.
Sed ea divisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius ut cum magna manu
duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad
consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret; Cethegus Ciceronis
ianuam obsideret eumque vi aggrederetur; alius autem alium, sed filii
familiarum, quorum ex nobilitate maxima pars erat, parentis interficerent;
simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent. Inter haec
parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum: illos
dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere: facto, non
consulto in tali periculo opus esse, seque, si pauci adiuvarent, languentibus
aliis impetum in curiam facturum. Natura ferox, vehemens, manu promptus erat, maximum bonum
in celeritate putabat.
|