44. Sed Allobroges ex
praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt. ab Lentulo, Cethego,
Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant:
aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri nihil
suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante
legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum iis T. Volturcium quendam
Crotoniensem mittit, ut Allobroges, prius quam domum pergerent, cum Catilina
data atque accepta fide societatem confirmarent. Ipse Volturcio litteras ad
Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est. "qui sim, ex eo, quem
ad te misi, cognosces. fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te
virum esse. consideres, quid tuae rationes postulent. auxilium petas ab
omnibus, etiam ab infimis." ad hoc mandata verbis dat: cum ab senatu
hostis iudicatus sit, quo consilio servitia repudiet? In urbe parata esse quae iusserit. Ne cunctetur ipse
propius accedere.
45. His
rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur Cicero per legatos
cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in
ponte Muluio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. Rem omnem aperit,
cuius gratia mittebantur; cetera, uti facto opus sit, ita agant permittit.
Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis collocatis, sicuti praeceptum
erat, occulte pontem obsidunt. Postquam ad id loci legati cum Volturcio
venerunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli cito cognito consilio sine
mora praetoribus se tradunt, Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a
multitudine defendit, deinde, ubi a legatis desertus est, multa prius de salute
sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae
diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.
46. Quibus rebus
confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur. At illum ingens cura atque laetitia simul occupavere.
Nam laetabatur intellegens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam
esse; porro autem anxius erat dubitans, in maximo scelere tantis civibus
deprehensis quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri, impunitatem
perdendae rei publicae fore credebat. Igitur confirmato animo vocari ad sese
iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium itemque Caeparium Terracinensem,
qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. Ceteri sine mora
veniunt; Caeparius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe
profugerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum
perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet. Eo senatum
advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit,
Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem
afferre iubet.
47.
Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa
consili habuisset, primo fingere alia dissimulare de coniuratione; post ubi
fide publica dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit docetque se
paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium asscitum nihil amplius scire
quam legatos, tantummodo audire solitum ex Gabinio P. Autronium, Ser Sullam, L.
Vargunteium, multos praeterea in ea coniuratione esse. Eadem Galli fatentur ac
Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere
solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi;
Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse cui fatum foret urbis potiri;
praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum annum quem saepe ex
prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore igitur perlectis
litteris, cum prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti
abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. Itaque
Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio,
Statilius C. Caesari, Gabinius M Crasso, Caeparius—nam is paulo ante ex fuga
retractus erat—Cn. Terentio senatori traduntur.
|