48. Interea plebs
coniuratione patefacta quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat,
mutata mente Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad caelum tollere: veluti
ex seruitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat. Namque alia belli
facinora praedae magis quam detrimento fore, incendium vero crudele,
immoderatum ac sibi maxime calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu
cottidiano et cultu corporis erant. Post eum diem quidam L. Tarquinius ad
senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum
aiebant. Is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data
esset, iussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius de
paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet:
praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et
Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret
ad urbem accedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e
periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem,
maximis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi
verum existimabant, tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis lenienda
quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii,
conclamant indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur. Itaque
consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri
eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciendam, nisi de eo indicaret,
cuius consilio tantam rem esset mentitus. Erant
eo tempore qui existimarent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo
facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia
tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus more suo
suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea
praedicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam.
49. Sed
isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso [neque precibus] neque pretio neque
gratia Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C.
Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebat:
Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani
supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod
extrema aetate, maximis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus
discesserat. Res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia
liberalitate, publice maximis muneribus grandem pecuniam debebat. Sed ubi
consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo
atque ementiendo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent,
magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut nonnulli equites Romani, qui
praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi
magnitudine seu animi mobilitate impulsi, quo studium suum in rem publicam
clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.
|