50. Dum haec in senatu
aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio, comprobato eorum indicio,
praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli diversis itineribus
opifices atque servitia in vicis ad eum eripiendum sollicitabant, partim
exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant.
Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos,
orabat in audaciam, ut grege facto cum telis ad sese irrumperent. Consul ubi ea
parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato
senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. Sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra
rem publicam fecisse. Tum D. Iunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo
tempore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, et
praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent,
supplicium sumendum decreverat; isque postea permotus oratione C. Caesaris
pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixit, quod de ea re praesidiis
additis referendum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus
sententiam a consule huiusce modi verba locutus est:
51. "Omnis homines,
patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque
misericordia vacuos esse decet. Haud
facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium
libidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet; si libido
possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi,
patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia impulsi male
consuluerint. Sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra libidinem animi
sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus,
Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat,
infida et adversa nobis fuit. Sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum
est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriiae causa bellum
inceptum diceret, impunitos eos dimisere. Item bellis Punicis omnibus, cum
saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora
fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid se dignum
foret, quam quid in illos iure fieri posset, quaerebant. Hoc item vobis providendum est,
patres conscripti. Ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam
vestra dignitas, neu magis irae vestrae quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum
consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, his utendum
censeo, quae legibus comparata sunt. Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt,
composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt. Quae belli saevitia
esset, quae victis acciderent, enumeravere: rapi virgines, pveros; divelli
liberos a parentum complexu; matres familiarum pati quae victoribus
collibuissent; fana atque domos spoliari; caedem, incendia fieri; postremo
armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per deos immortalis, quo illa oratio pertinuit?
An uti vos infestos coniurationi faceret? scilicet, quem res tanta et tam atrox
non permovit, eum oratio accendet. Non ita est, neque cuiquam mortalium
iniuriae suae paruae videntur, multi eas gravius aequo habuere. Sed alia aliis licentia
est, patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia
deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio
praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxima fortuna minima licentia est; neque
studere neque odisse, sed minime irasci decet; quae apud alios iracundia
dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. Equidem ego sic
existimo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum
esse. Sed plerique mortales postrema meminere et in hominibus impiis sceleris
eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit. D. Silanum, virum
fortem atque strenuum, certo scio quae dixerit studio rei publicae dixisse,
neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque
modestiam viri cognovi. Verum sententia eius mihi non crudelis—quid enim in
talis homines crudele fieri potest?—sed aliena a re publica nostra videtur. Nam
profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum genus
poenae novum decernere. De timore superuacuaneum est disserere, cum praesertim
diligentia clarissimi viri consulis tanta praesidia sint in armis. De poena
possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem
aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissoluere;
ultra neque curae neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortalis, quam ob
rem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadverteretur?
An quia lex Porcia vetat? At aliae leges item condemnatis civibus non animam
eripi, sed exilium permitti iubent. An
quia gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis grave est
in homines tanti facinoris conuictos? sin quia levius est, qui convenit in
minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris? At enim quis
reprehendet quod in parricidas rei publicae decretum erit? tempus dies fortuna,
cuius libido gentibus moderatur. Illis merito accidet quicquid evenerit; ceterum
vos, patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate. omnia mala
exempla ex rebus bonis orta sunt. Sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus
bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non
idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rem
publicam eorum tractarent. Ii primo
coepere pessimum quemque et omnibus inuisum indemnatum necare: ea populus
laetari et merito dicere fieri. Post ubi paulatim licentia crevit, iuxta bonos
et malos libidinose interficere, ceteros metu terrere: ita civitas seruitute
oppressa stultae laetitiae gravis poenas dedit. Nostra memoria victor Sulla cum
Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae creverant, iugulari
iussit, quis non factum eius laudabat? homines scelestos et factiosos, qui
seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant. Sed ea res
magnae initium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut villam, postremo uas aut
vestimentum alicuius concupiverat, dabat operam, uti is in proscriptorum numero
esset. Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi
trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis suos divitiis
explevit. Atque haec ego non in M. Tullio neque his temporibus vereor, sed in magna
civitate multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, alio consule, cui
item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi. ubi hoc exemplo per
senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis
moderabitur? maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae
umquam eguere; neque illis superbia obstabat. Quo minus aliena instituta, si
modo proba erant, imitarentur. Arma atque tela militaria ab Samnitibus,
insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt. Postremo, quod ubique apud
socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exequebantur:
imitari quam invidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore Graeciae morem
imitati verberibus animadvertebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant.
Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere,
circumvenire innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia
aliaeque leges paratae sunt, quibus legibus exilium damnatis permissum est.
Hanc ego causam, patres conscripti, quo minus novum consilium capiamus, in
primis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex
paruis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix
retinemus. Placet
igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? Minime. Sed ita censeo:
publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae
maxime opibus valent; neu quis de iis postea ad senatum referat neve cum populo
agat; qui aliter fecerit, senatum existimare eum contra rem publicam et salutem
omnium facturum."
52. Postquam Caesar dicendi
finem fecit, ceteri verbo alius alii varie assentiebantur. at M. Porcius Cato
rogatus sententiam huiusce modi orationem habuit: "Longe alia mihi mens
est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero, et cum
sententias nonnullorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse videntur de
poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere;
res autem monet cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare.
Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne
accidat, ubi evenit, frustra iudicia implores: capta urbe nihil fit reliqui
victis. Sed, per deos immortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa,
tabulas vestras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, cuiuscumque modi
sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium praebere vultis,
expergiscimini aliquando et capessite rem publicam. Non agitur de vectigalibus
neque de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in dubio est. Saepenumero,
patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque
avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortalis ea causa adversos
habeo. Qui mihi atque animo meo nullius
umquam delicti gratiam fecissem, haut facile alterius libidini male facta
condonabam. Sed ea tametsi vos parui pendebatis, tamen res publica firma erat,
opulentia neglegentiam tolerabat. Nunc vero non id agitur, bonisne an malis
moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit,
sed haec, cuiuscumque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura
sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat. Iam pridem
equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas,
malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se
mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus
aerari: ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt,
bonos omnis perditum eant. Bene et
composite C. Caesar paulo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo
falsa existimans ea, quae de inferis memorantur: diverso itinere malos a bonis
loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere. Itaque censuit pecunias
eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens,
ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta
per vim eripiantur; quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non
per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum
opes minores sunt. Quare uanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis
metuit; si in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque
vobis timere. Qua re cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote vos simul
de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere. Quanto vos attentius
ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paulum modo vos languere
viderint, iam omnes feroces aderunt. Nolite existimare maiores nostros armis
rem publicam ex parua magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam eam nos
haberemus: quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum maior
copia nobis quam illis est. Sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae
nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo
liber, neque delicto neque libidini obnoxius. pro his nos habemus luxuriam
atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam. laudamus divitias,
sequimur inertiam. Inter bonos et malos discrimen nullum, omnia virtutis
praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium
capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae seruitis, eo fit ut
impetus fiat in vacuam rem publicam. Sed ego haec omitto. coniuravere
nobilissimi cives patriam incendere, Gallorum gentem infestissimam nomini
Romano ad bellum arcessunt, dux hostium cum exercitu supra caput est; vos
cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis hostibus
faciatis? misereamini censeo—deliquere homines adulescentuli per
ambitionem—atque etiam armatos dimittatis: ne ista vobis mansuetudo et
misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam conuertat. Scilicet res ipsa
aspera est, sed vos non timetis eam. Immo
vero maxime. Sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini,
videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maximis
periculis seruavere. Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum
parantur; vigilando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. ubi
socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos implores: irati
infestique sunt. apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium
suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille
egregius adulescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit; vos de
crudelissimis parricidis quid statuatis, cunctamini? videlicet cetera vita
eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae,
si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit. Ignoscite Cethegi
adulescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio,
Statilio, Caepario loquar? Quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea
consilia de re publica habuissent. Postremo, patres conscripti, si mehercule
peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba
contemnitis. Sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus
urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes; neque parari neque
consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est. Quare ego ita
censeo, cum nefario consilio sceleratorum civium res publica in summa pericula
venerit, iique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum conuicti confessique
sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis
patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more
maiorum supplicium sumendum."
|