1. Falso queritur
de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam
virtute regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius
invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed
dux atque imperator vitae mortalium animus est. Qui ubi ad gloriam virtutis via
grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe
quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere
cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates
corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per
socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam
quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quod si hominibus bonarum rerum
tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam
periculosa ac perniciosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et
eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.
2. Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima
est, ita res cuncta studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam
secuntur. Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia
omnia huiusce modi brevi dilabuntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima
immortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis
est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus, aeternus,
rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur. Quo magis
pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et
ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud
in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum
praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo
paratur.
3. Verum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis
cura rerum publicarum minime mihi hac tempestate cupienda videntur, quoniam neque
virtuti honor datur neque illi, quibus per fraudem iis fuit uti, tuti aut eo
magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et
possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum praesertim omnes rerum
mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant. Frustra autem niti neque
aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae dementiae est; nisi forte quem
inhonesta et perniciosa libido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem
suam gratificari.
4. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in
primis magno usui est memoria rerum gestarum. Cuius de virtute quia multi
dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existimet memet
studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore qui, quia decrevi procul
a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae
imponant, certe quibus maxima industria videtur salutare plebem et conviviis
gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus
sum [et] quales viri idem assequi nequiverint et postea quae genera hominum in
senatum pervenerint, profecto existimabunt me magis merito quam ignavia
iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum
negotiis rei publicae venturum. Nam saepe ego audivi Q. Maximum, P. Scipionem,
praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum
imagines intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet
non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum
gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari,
quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. At contra quis est omnium his
moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum
maioribus suis contendat? Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti
erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis
artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi praetura et consulatus
atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint ac non
perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me
civitatis morum piget taedetque. Nunc ad inceptum redeo.
|